Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/178

Haec pagina nondum emendata est
138
PROCOPII

auri pondo amplius decem millia, ut et suam illi regere senectutem et plerisque aliis utilitati esse possent. Enimvero negotiorum reipublicae bene gerendorum magnum id erat momentum. Hic vero princeps tum hos omnibus pene reditibus exclusos, tum mortales etiam alios evertit; ab iis enim ad alios sicuti prius commoda, ita demum et inopia pertingit. Porro si quis duo et triginta annorum damna his illata perpendat, rationem subducet pecuniae, qua illos expoliari contigit.

25. Militem ita tyrannus hic divexavit, Quae vero in mercatores, nautas, artifices, forenses, et per hos in populares alios egit, dicere iam aggredior. Freta duo sunt ad utrumque Byzantii littus, alterum in Hellesponto, qua Sestus Abydum spectat, alterum ad ipsas maris Euxini fauces, ubi dei matris templum celebre est. Igitur in Hellesponti freto nullus publicanorum ordo, vel mensa fuit; sed missus ab’ imperatore praetor Abydi sedes habuit, quia interesset observare merces, arma, quae haud lubente principe Byzantium navigiis aveherentur, quive inde solvisset sine litteris ac tessera magi-