Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/177

Haec pagina nondum emendata est
137
HISTORIA ARCANA.

blico solvitur pensio. Domestici et protectores vocantur, bellicae omnino virtutis expertes, et ordine ac dignitate modo in regia censentur; pars Byzantii, pars in Galatia olim, vel aliis in provinciis habuere stationes. Hosce iisdem artibus perterritos, suis cedere pensionibus adegit Iustinianus. Sed plura de his ad hoc unum caput revocemus. Ex prisca lege imperator quinquennali donativo, certaque auri summa exercitum prosequi consuevit, ergo per urbes Romanae ditionis quinto quoque anno quaestores mittebantur, qui singulis militibus stateres aureos quinque penderent; idque rato inviolatoque usu receptum erat. Ex quo vero ad rempublicam Iustinianus accessit (inde duo iam et triginta excurrunt anni) ita huius rei curam abiecit, ut eius pene ceperit mortales oblivio. Sed iam alias de subditis actas praedas dicamus. Qui Byzantii seu Caesari, sive magistratibus a re litteraria, vel militari, aut alio quocumque munere sunt, locum statim tenent in albo postremum, sensimque decedentibus vel abeuntibus suo quique in ordine perpetuo succedunt, quoad et supremum locum, simul et dignitatis apicem teneant. His, qui ad id honoris pervenissent, proventus ab antiquo singulis decreti sunt annis,