Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/165

Haec pagina nondum emendata est
125
HISTORIA ARCANA.

stratus. Ex quo enim tyrannus hic rempublicam cepit, cuiusque dignitatis ministeriorum merces vel ab eo, vel a praefectis per scelus intercepta est; ipsique coacti nihilominus sunt tanquam vilissima mancipia, summa licet pressi egestate illis imperitantibus toto hoc tempore deservire. Frumenti Byzantium largissime importati maxima Iam pars computruerat; id ipse licet hominibus cibo non esset, pro rata parte atque portione civitatibus orientis emendum imperat longe maiore pretio quam optimum quodque esset. Oppidani emptores in eam fortunam devenerant, ut iniquo coemptum pretio triticum denique in mare vel cloacas abiicerent. Quod vero integrum et incorruptum, illudque copiosissimum Byzantii servabatur, quae annonae difficultate laborarent urbibus vendendum curat duplo quam frumentariis provinciis vectigali publico constitutum fuerat. Ubi vero proximo anno arctior annona fuit, et frumentaria classis tenuior quam pro necessitudine Byzantium appulit, Petrus in his angustiis remedii inops atque consilii, tamen ex Bithyniae, Phrygiae Thraciaeque agris magnam annonae copiam curat exportandam, coa-