Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/153

Haec pagina nondum emendata est
113
HISTORIA ARCANA.

deret, thesauros affatim opplevit auro, quod statim dilapidavit Iustinianus, partim marinis minime necessariis substructionibus, partim barbaris conciliandis quam pecuniam perpetuos centum annos vel perditus nepos imperator vincere sua libidine nequivisset. Nam praefecti thesauris, aerariisque publicis affirmarunt, annis amplius septem et viginti, quibus in imperio fuit Anastasius, reposita ter centum et viginti millia auri pondo nullo labore; quorum deinde nihil reliqui fuerit, sed Iustino etiamnum superstite, ut supra narravi, ea Iustinianum profudisse. Quantam enim pecuniam, quoad vixit, contra ius fasque rapuit, omnibusque modis traxit, vexavitque, incredibile plane memoratu est; quippe qui veluti immensa vorago omnes subiectorum fortunas perpetuo absorberet, easdemque barbaris refluo gurgite evomeret. Hac publicarum opum facta iactura, tum privatos ad praedam petivit. Multos praedivites cum Byzantii, tum alibi eorum substantiis per vim direptis, falsorum criminum reos egit, hos quidem cultus multorum deorum, illos depravatae Christianae sententiae, alios puerorum concubinatus, nonnullos sancti-