Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/123

Haec pagina nondum emendata est
83
HISTORIA ARCANA.

licet moribus esset, omnibus tamen ita se praebuit in congressu facilem ac lenem, ut neminem acciderit eius aditu prohiberi, nec unquam aegre ipse tulerit, si quis indecore apud se vel staret vel loqueretur. Nihil commovebatur exitio, quod aliis pararet. In infestos nunquam iracundia, nedum ira concitari visus est; sed fronte placida, demisso supercilio, summissa voce imperabat infinitae innoxiorum hominum multitudinis internecionem, devastationes urbium, bonorum publicationes, ex quo quidem habitu mansuetissimum hominis ingenium interpretarere. Si quis autem eius implorare clementiam supplex niteretur, misereque afflictis patrocinari, tum enimvero turbari ac ringere, iraque tumescere in subditorum caput. Sacerdotibus in vicinos fidenter sane peccantibus indulgebat, et finitimorum bona occupantibus gratulabatur, sic ratus adversus deum colere pietatem. Si quando huiusmodi causas cognosceret, religionis esse putavit, ut victa causa discederent, qui sacri nomine rem alienam occupassent; in eoque ius statuebat, ut sacerdotum adversarii tandem causa caderent. Ipse male parta aliorum bona sive superessent, sive de vita illi decessissent, templis addixit, ut sic et crimen