Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/38

Haec pagina nondum emendata est
16
PROCOPII

mercium intercedat. Haud enim eorum confines sunt neque accolae; sed Persarum, a Septentrione: ubi est Gorgo, urbs ad oram sita extremam Persidis. Hic de limitibus certare inter se solent. Nec vero vagantur Ephthalitae palanturve caeterorum more Hunnorum; sed fixas iam inde antiquitus in regione benigna sedes retinent, ita quidem ut nunquam nisi una cum Medis in Romanam ditionem irruperint. Ex Hunnis hi soli corpora cute candida et vultus habent minime deformes. Longe etiam diversis moribus vivunt. Non enim vitam, ut illi, ferinam agunt; sed Regi uni parent, ac sub politicis legibus, inter se et cum vicinis ex aequo et bono contrahunt, nec minori sane cum laude quam Romani et quaevis aliae nationes. Opulentissimi quique amicos adiungunt sibi vicenos, aut, si fors tulerit, etiam plures, quos semper habent convivas, omniumque facultatum suarum participes, dato singulis communi quodam in eas iure. At ubi fato concessit qui illos sibi sodales asciverat, obtinuit consuetudo, ut ipsi adhuc vitae pleni in tumulum cum mortuo inferantur.

Petentem Ephthalitas Perozem secutus est Eusebius Zenonis Augusti apud eum Legatus At illi simulata fuga, quasi hostium adventu ter-