Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/36

Haec pagina nondum emendata est
14
PROCOPII

gaci ingenio, viam iniit filio atque Imperio saluberrimam, sive tum egerit cum prudentibus viris (quales multi assidere et a consiliis esse Imperatori solent) sive divino quodam actus instinctu fuerit. Conscripto enim testamento, haeredem Imperii filium, huius tutorem instituit Isdigerdem Regem Persarum. Supremis tabulis obsecrationem inseruit, eum enixe rogans, ut ad Imperium Theodosio asserendum potentiam suam omnem providentiamque conferret. Hunc in modum Arcadius et publicis et domesticis rebus compositis, e vita migravit Rex autem Persarum Isdigerdes magnitudine animi iam ante clarissimus, cum oblatas sibi tabulas legisset, virtutis exemplum edidit mirum valde ac memorandum. Mandata enim Arcadii minime aspernatus, Romanos, quandiu vixit, pace beavit altissima, et imperium Theodosio conservavit, siquidem per literas ad Senatum Romanum extemplo datas, Theodosii Augusti tutelam agnovit, bellumque iam tum intentavit, si quid novi in ipsum quispiam attentaret.

Maior evaserat, et adulta aetate erat Theodosius, Isdigerdes autem morbo obierat, quando Vararanes Persarum Rex cum ingenti exercitu in