Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/18

Haec pagina nondum emendata est
XII
CL. MALTRETI EPISTOLA.

derent novum petere Concilium, qui toties Tridentinum risere. Quod si hodie coetus eiusmodi indiceretur; Sorbona, Academiarum Regina, secum reputans, quanta cum laude ipsius comitia temperaveris, procul dubio suaderet, ut amplissimi consessus cognitor optareris, reluctantibus licet defensoribus Gratiae, fato quodam ineluctabilis Vinceret assensus Ecclesiae, quae In tuo erga se studio plurimum ponit: neque ignorat sua interesse, ut memoriam virtutis inclytae emori minime sinat. Quare sibi charissimum Seguierii nomen suis consecrabit annalibus, et egregiae in Sedem Apostolicam observantiae exemplum posteritati proponet Nos vero minimi tantae parentis fili, quibus hoc impensius faves, quo iniquius ab illius adversariis petimur, quid non efficeremus; si et promeritis in nos tuis, et nostrae erga Te voluntati par facultas suppeteret? Equidem scio, eorum, quibuscum vivo, neminem opera egere mea, ut quo sit animo patefaciat Quoniam tamen interpretis munus, haud adeo ab hac mea mediocritate ingenii alienum, suscepi; hic mihi liceat maxime communia inter nos sensa paucis exponere Certius enimvero meam ac Sociorum mentem, quam Procopii, hominis externi, totque abhinc saeculis mortui, explicabo Quaecunque in Toga supremus apex tribunalium postulat, ea nos summa in Te miramur omnia, Illustrissime Cancellarie. Ex iudicio tuo existimationem pendere nostram putamus. In benevolentia, qua tueri nos et cohonestare non desinis, conquiescimus Nunquam pigebit honori tuo servire. A Te collata in universos benignitas ita singulos afficit, ut eam pro se quisque cum palam apud homines praedicet, tum privatim commemoret Superis, ac perdiuturnam precetur Tibi incolumitatem. Haec vere profitetur

ILLUSTRISS. AMPLITUDINI TUAE,

Tolosae vi. Kal. Octob.

An. m dc lxi.

Deditissimus et obsequentissimus
CLAUDIUS MALTRETUS
e Societate Jesu.