Haec pagina nondum emendata est
VI

Fiorellius optime de rebus Pompeianis meritus est.[1] — Publica, ab a. 1748 usque ad 7 Iul. 1764 Hispanico, inde Italico ser­mone conscripta, ea sunt quae, ut Fiorellii verbis utar, a prae­fectis ei labori conscripta et Neapolim ad Musei correctores missa sunt. Quae relationes cum non integrae restent, eorum codicum mss. lacunas cum ex aliis schedis (hebdomadarias rela­tiones, diurnalia, glossas, adnotatiunculas Fiorellius nominat) tum maxime ex codice Ribaviano, qui a. 1829 ab Aloysio Ribau ex in­tegro actorum codice sermone Italico descriptus est, explevit Fio­rellius, ut effossionum enarrationem „quamquam plurimis ex fonti­bus petitam“ perpetuam exhiberet. Haec fere sunt, quae brevius quam ut inde ea quae singuli codices contineant aut non con­tineant perspici possit de editionis suae fontibus Fiorellius prae­fatione indicavit, perpetuo quem promisit commentario uberius ni fallor quibus singula quaeque auctoribus codicibusque debeat enarraturus.[2] Ea editio desinit in anno 1860. Ex posteriorum annorum actis ab officialibus scriptis (Giornale dei soprastanti) quaedam habentur in Fiorellii Giornale degli scavi 1862 n. 8—10 (2 Jan. — 14 Sept. 1862) et in Giornale degli scavi. Nuova Serie, vol. I n. 1—10 (1868 — Apr. 1869).

4.   Praeter hanc actorum editionem usus sum Mommseni ex codice quodam manu scripto excerptis (acta mscr. vel acta Mommseni appellavi), quae pertinent ab a. 1748 ad a. 1830. Eum codicem non ab ipsis effossionum curatoribus conscriptum esse vel inde patet quod totus Italico sermone utitur; fortasse idem est atque quem supra memoravi Ribavianus. Multae in eo inscriptiones paullo aliter descriptae, videlicet ex alio fonte haustae, leguntur atque apud Fiorellium (cf. veluti n. 98 cum add.), aliarum mutilae litterae vel parum clarae typisque vix ex­primendae melius repraesentantur quam in editione, alia, quae utpote levissima Fiorellius tacite correxit, intacta sunt relicta. In his excerptis afferendis quomodo versatus sim infra § 6 ex­posui.

5.   Acta privata extant Caroli Weber a. 1755—1757 (apud Fiorell., Pomp. Ant. Hist. vol. I 2 p. 95[3], alia Francisci La Vega a. 1763—1790 (vol. I 2 p. 102 Fior.), alia denique Ra­phaelis Amicone. Quorum ultimorum maximam partem, quae pertinet ab Nov. 1814 ad 6 Iul. 1831 et ab 15 Mai. 1837 ad 7 Sept. 1844 edidit Fiorelli l. c. vol. Ill; sed procedere usque ad a. 1846 intellegitur ex Mommseni I. R. N. p. 112. Amicone de multis solus aut melius vel certe aliter atque publica acta tradidit.

6.   Usus sum eis quoque quae Mommsenus ex Raphaelis Amicone codice ad has inscriptioncs excerpsit; ea desinunt in mense Augusto anni 1845 (v. n. 1532); nominavi autem: Amicone mscr. — Editionis Fiorellianae et ab his et ab illis quae § 4 memoravi excerptis discrepantiam ubique notavi, nisi in levissimis quibusque rebus, quas Fiorellium typorum plerumque inopia coactum tacite correxisse mihi certum esset. Descriptio­nem tamen monumentorum locorumque indicationes ex impressis actis semper exhibui, quippe quae ab Mommseno brevius ex­scriptae sint.

7.   Acta qua publica qua privata licet conscripta sint ab hominibus qui inscriptionibus parietariis legendis parum pares essent, non una tamen de causa aliis auctoribus praestare solent: etenim paullo post detectos titulos conscripta sunt, quo tem­pore, ut dixi, inscriptiones et integriores esse solent et lectu faciliores; deinde quia illi viri doctrinae vel sagacitatis laudem captare longe habebant, sincera fide ea sola testati sunt, quae oculis suis viderant, non ea se vidisse ipsi sibi persuaserunt, quae, ut sententiam mente temere conceptam utcumque parieti elicerent, videre vellent. Quare multae inscriptiones quamquam male lectae ita tamen descriptae sunt, ut apographi vestigiis insistens facile ad ipsam veritatem ducare. Tum hoc actis de­betur, quod pictarum magnam partem sola servarunt; graphio scriptas exhibent paucissimas easque fere parum intellectas. De­nique acta nisi extarent, fieri plane non potuisset, ut pictas inscriptiones secundum locos quibus extabant digererem.

8.   Actorum loco praeterea habenda sunt haec, quae Fiorellii libro non conprehensa sunt: primum ea quae Orellius Inscr. Lat. Coll. n. 4909 „ex descriptione mss. amphitheatri“ edidit (v. nostras n. 1098 seqq.); deinde quae habentur in Bullettino dell' Inst. priori­bus voluminibus: quorum eis quae ad annos 1829—1831. 1833.

  1. Eorundem editionem inchoaverat libro q. i. e. Giornale degli scavi di Pompei, Napoli 1850—1851.
  2. Pauca interim, quae de actis publicis ab ipso Fiorellio accepi addere possum haec: Triplex inde ab a. 1748 erat actorum genus; primum eorum quae ab opi­ficibus (maestri fabbricatori) ad officiales (soprastanti vel architetti), alterum eorum quae ab his ad directores (architetti direttori vel soprintendenti degli scavi), ter­tium eorum quae ab his Neapolim ad praefectos regios vel ad musei correctores relata sunt subscriptis plerumque auctorum nominibus. Quae nomina cum Fio­rellius, commentario ut puto reservata, ipsi actorum contextui non inseruerit, operae pretium facturus esse mihi visus sum subiecto eorum virorum elencho, qui inde ab a. 1748 ad hoc tempus effodiendorum Pompeiorum curam egerunt. Eum debeo amicae voluntati Fiorellii, qui sua manu perscriptum mihi transmisit.
    I. Soprintendenti degli scavi. II. Ispettori. III. Architetti direttori dello scavo. IV. Architetti locali o subalterni. V. Soprastanti. VI. Uffici minori e diversi.
    Felice Nicolas 1806
    Michele Arditi 1807-1839
    Francesco M. Avellino 1839-1850
    San Giorgio Spinelli 11 Mai. 1850 — 10 Apr. 1863
    Giuseppe Fiorelli 29 Nov. 1863
    Raffaele Minervini 1811-1815
    Giuseppe Fiorelli 1847-1849
    Giuseppe Fiorelli 1860-1863
    Rocco Gioacchin. Alcubierre 1748-1780
    Francesco La Vega 1780-1804
    Pietro La Vega 1804-1815
    Antonio Bonucci 1815-1825
    Nicola d'Apuzzo 1825-1828
    Pietro Bianchi 1832-1848
    Giuseppe Settembre 1849-1851
    Guglielmo Bechi 1851-1852
    Gaetano Genovese 1852-1862
    Michele Ruggiero 15 Sept. 1862
    Carlo Weber 1750-1764
    Francesco La Vega 1765
    Mariano Manzilli 1811-1815
    Carlo Bonucci 1828-1848
    Raffaele Campanelli 1852
    Gioacchim Perez Conde 1766-1799
    Giuseppe Civitelli 1811-1824
    Antonio Imparato 1811-1824
    Raffaele Amicone 1813 [— 10 Apr. 1829; 15 Mai. 1837-1846]*)
    Francesco Scognamiglio 1813
    Mauro Imparato 1820
    Francesco Imparato 1820
    Gabriele Cirillo 1847-1849
    Andrea Galella 1850
    Gabriele Cirillo 1851-1860
    Antonio Imparato 1859 [-1867]
    Nicola Pagano 1860-1862
    Domenico Scognamiglio 1860
    Andrea Fraja 1860
    Antonio Scognamiglio ca­po mastro 1757-1781
    Pasquale Scognamiglio ca­po mastro 1781
    Antonio Imparato capo d'opera 1781
    [Nicola Gargano incari­cato degli scavi 1807, v. Fiorelli Pomp. ant. hist. I 2 p. 177 et 185]
    Mariano Manzilli sorvegliante 1815
    Pasquale Scognamiglio sorvegliante 1815
    *) Uncis inclusa ipse addidi.
  3. Eadem prius edita erant in Annalibus Instituti Archaeol. II p. 42 et Monu­mentis eiusdem Instituti I t. 16: ubi tamen inscriptionum aliae ex parte exhiben­tur, aliae omissae sunt. Schedas et tabulam Instituto, ut ab Edwardo Gerhard accepi, transmiserat De Iorio, in cuius manibus tum erant; cf. Cesare, Le più belle ruine di Pompei.   Napoli 1845 p. 85.