Haec pagina emendata est
CAROLl ZANGEMEISTERl PRAEFATlO.


1. Parietariae inscriptiones a monumentorum titulis lapidi vel aeri incisis eo differunt, quod non publica aut privata auctoritate ad rei alicuius memoriam propagandam factae sunt, ita ut vel ipsae pro monumento sint aut cum monumento aliquo artissimo vinculo cohaereant, sed privatorum arbitrio ad tempus scriptae, aliae, dico munerum edendorum locationumque edicta et candidatorum programmata, ut temporariae alicui rei inservirent et a quam plurimis legerentur per vias propositae sunt, aliae, ut carbone terrave aliqua et graphio scriptae, utcumque praesens et subita affectio monebat, parietibus inlitae sunt, sive scriptor alicuius mores palam notare voluit (quo pertinent carbone rubrica aliave terra scriptarum pleraeque nonnullaeque graphio exaratae), sive id egit, ut quae mentem suam commotam tenerent parieti inscribendo efferret nec vero ut quae inscriberet aliis legenda proponeret. — Non minus a monumentorum titulis parietarii distant litterarum forma, quae in penicillo pictis minus a quadrata recedit, in ceteris autem in id scripturae genus abiit, quod quamvis multifariam in singulis conformatum communi cursivae litteraturae appellatione comprehendimus. Itaque cum parietariae inscriptiones et ita conceptae sint, ut laxioribus quam monumentales legibus sint adstrictae, et ita exaratae, ut pro varia scriptorum indole vel voluntate diversissimis litteris utantur, legendi atque interpretandi et propriam habent difficultatem et propriam sibi poscunt artem. Velut, ut his utar, si qua in pariete scripta inminuta est, quanta eius pars perierit perspici fere non potest; deinde fieri potest, ut pictarum litterae aliquot evanuerint, licet parietis superficies minime Iaesa sit. Quae cum ita sint universi huius generis inscriptiones ceteris inmisceri non debuerunt, sed seorsum colligendae fuerunt; proprio autem hoc volumine editae sunt cum ob alias causas tum quod hoc genus inscriptionum recte edi non potuit nisi ut ex parte certe tabulis depingerentur, id quod in reliqua sylloge leges operi dictae ut fiat nequaquam admittunt.

De veterum parietes inscribendi consuetudine, quae quam late patuerit maxime ex hac sylloge intellegi licet, quaedam composita sunt infra p. 10; quibus hoc loco addidi et inscriptionum et auctorum veterum testimonia haec: n. 1904. 2461. 2487: admiror, paries, te non cecidisse ruina, qui tot scriptorum taedia sustineas; Annali dell' Inst. 1860 p. 434: C. Julius Anicetus ex imperio Solis rogat, nequis velit parietes aut triclias inscribere aut scariphare; Bull. dell' Inst. 1867 p. 53: πολλοὶ πόλλ‘ ἐπέγραψαν, ἐγὼ μόνες οὐ[κ] [ἐ]πέγραψα.Plaut. Mercat. II 3, 74: inpleantur meae fores elogiorum carbonibus; Martial. XII 62: quaeras censeo, si legi laboras, nigri fornicis ebrium poëtam, qui carbone rudi, putrique creta scribit carmina et q. s.; Cicer. Verr. II 3 c. 33 § 77: Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa, cuius nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatum est; de qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur; Sueton. Ner. 45 Statuae eius a vertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca, nunc demum agona esse, et traderet tandem! Alterius collo ascopera deligata, simulque titulus: Ego quid potui? sed tu culleum meruisti. Ascriptum et columnis, iam Gallos eum cantando excitasse; Plin. epist. VIII 8 § 7: nam studebis quoque, et leges multa multorum omnibus columnis, omnibus parietibus inscripta, quibus fons ille deusque [i. e. Clitumnus] celebratur. Plutarch. C. Gracch. 17: διὸ καὶ νυκτὸς ὑπὸ τὴν ἐπιγραφὴν τοῦ νεὼ [Ὁμονοίας] παρενέγραψάν τινες τὸν στίχον τοῦτον· Ἔργον ἀπονοίας ναὸν Ὁμονοίας ποιεῖ. Graecorum usum testantur hi: Schol. Aristoph. Vesp. 98: ἐπέγραφον δὲ οἱ Ἀθηνaῖοι τὰ τῶν καλῶν ὀνόματα οὕτως· Ὁ δεῖνα καλός, cf. 99; Lucian. dial. meretr. 10, 4: ΧΕΛΙΔΟΝΙΟΝ. Ἐγὼ δὲ καὶ ἐπιγράψειν μοι δοκῶ ἐπὶ τοῦ τοίχου ἐν Κεραμεικῷ, ἔνθα ὁ Ἀρχιτέλης εἴωθε περιπατεῖν, Ἀρισταίνετος διαφθείρει Κλεινίαν, ὥστε καὶ ἐκ τούτου συνδραμεῖν τῇ παρὰ τοῦ Δρόμωνος διαβολῇ. ΔΡΟΣΙΣ. Πῶς δ‘ ἂν λάθοις ἐπιγράψασα; ΧΕΛ. Τῆς νυκτός, ὦ Δροσί, ἄνθρακά ποθεν λαβοῦσα. Adde quae adscripsi ad n. 1808; praeterea cf. Boettiger in Amalthea III p. 342, Avellino in Memorie d. reg. accad. Ercol. III p. 349 not. et Bull. Nap. V (1847) p. 154 not. 4, Garrucci graffiti ed. 2 p. 5.


2. De variis parietariarum inscriptionum generibus cum et in singularum huius syllogae partium prooemiis et in Indice epigraphico dixerim, iam exponendum mihi est de hominibus doctis, qui in eis describendis edendisque hucusque versati sunt. Ex quo tempore Pompeiorum parietinae refodi coeptae sunt, per multos annos pictae ac maxime graphio scriptae cum ab aliis tum ab eis, quorum esse debebat antiqua ilia rudera non solum eruere sed etiam conservare memoriamque eorum propagare, parum curatae sunt neque huc usque quisquam de utrisque ita bene mereri voluit, ut et superstites ex parietibus ipse transscriberet et olim lectas editasque colligeret et emendaret. Cum vero eae inscriptiones ita comparatae sint, ut haud raro paullo post quam detectae sunt evanescant, saepe una cum opere tectorio vel delabantur vel corrodantur inminuanturque: permultae non descriptae prorsus perierunt, permultae male descriptae denuo nunc conferri non possunt.


3. In auctorum elencho primo loco ponenda sunt acta effossionum, quippe quae, cum de effossionum progressu perpetua continuitate referant, permultos titulos sola conservarint, omnes vero eis apographis exhibeant, quae titulis proxime detectis facta sint, quo tempore ut integriores extare ita lectu faciliores esse solent. His actis et publicis et privatis e codicibus manu scriptis editis libro q. i. e. Pompeianarum Antiquitatum Historia

a*