Pagina:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 3.djvu/122

Haec pagina nondum emendata est

18 GESTA FRANCORUM An. 507. clypeum gestabat, excussit Alarici, et sic resiluit in partem : ita altera caput ejus amputare deliberans. His ita bellantibus, duo Gotbi prosiliunt ex adverso, et Re gem nostrum lanceis suis forti conamine percusserunt, eum ex improviso morti tradere méditantes. Sed Dominus omnipotens hunc protexit, et gloria triplici coo pertus ictus tales pro nihilo reputavit, et Alaricum læva corripiens, adnisu vali do deduxit gladium, et sic caput ejus amputavit. Tolluntur iterum voces ad syde- ra, et renovatis viribus Franci iterum animantur ad cædes. Sed Gothi morte sui Regis inspecta, turbinum more hac illacque diffugiunt, et projectis armis incas sum abdita quæque collustrant. Et, ut in veterum Patrum historia legitur, unus no- Deut. 32. 30. strûm eorum mille persequebatur, et duo fugabant decem millia. Cerneres illud im pletum, quod de peccatoribus Scriptura testatur, quia sicut fluit cera à facie ignis, Pisat. Ί. 3. sic pereant peccatores a facie Dei : et justi epulentur, et exultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia. Ita Clodoveus inimicum superavit exercitum, et penè ad internecionem usque deduxit. Hi vero, qui Francorum gladios evaserunt, cum Amalarico Alarici filio ad Hispanias profugerunt, et eundem Amalaricum in paterno solio sublimarunt. Maximus autem Arvernorum populus, qui cum Apol linare Duce in adjutorium Alarici venerat, ita in eodem prælio cum multis Se natoribus est adtritus, ut vix tanta multitudine nuntius superesset, qui hoc uxori bus nuntiaret. Factum est prælium istud in campo (a) Vosaglinse super Clinnumflu- vium, decimo milliario ab urbe Pictava. Hac igitur patrata victoria, filium suum Theodericum, quem ex concubina genuerat, Clodoveus Rex cum parte sui exercitus ad Arvernum dirigit, qui ei civitates et municipia ad Rhodanum fluvium usque subjiciat. Qui patris sui man- An. 508 datis obtemperans urbes universas à finibus Gothorum usque Burgundiam sagaci ter subjugavit, et Francorum ditioni substituit. Clodoveus igitur Rex Burdegalem civitatem ingrediens, per hyemem ibidem demoratus est, et fatigatum in bello refecit exercitum. Unde progrediens Tolosam invasit, et thesauros Alarici his, qui eandem Provinciam possessuri erant, dividere præcepit. Cùmque Ecolesinam ci vitatem, quæ rebellionis audaciam assumpserat, expeteret, et eam armis et obsi dione expugnare decerneret, tantam gratiam ei virtus divina concessit, ut in ejus adventum muri ejusdem civitatis ruerent. Quod videntes oppidani, et rem divino nutu evenisse credentes, sese suaque dedere Clodoveo, et urbis munitionem ma chinis protriverunt, et Gothos milites munitionis ejusdem Regi pariter obtulerunt. Quos omnes capite plexos morti tradidit, et Pyrenæos montes usque (£) Perpe- rauin subjiciens, urbes et castella subruens, municipia quæque depopulans, præ- dam innumerabilem, et spolia multa suis militibus æquè dispertiens. His igitur ita patratis, cùm ad solum proprium redire deliberaret, electos milites atque fortis simos cum parvulis atque mulieribus ad pervasas civitates custodiendas, et ad repri mendam Gothorum sævitiam dereliquit, et immensis muneribus ampliavit. Sic itaque exultans in Domino, et in lætitia delectatus, Turonis est regressus, et multa munera supplex obtulit Confessori : centumque solidos ad redimendum equum suum matriculariis dare præcepit. Sed nec solvi, nec etiam moveri potuit loco. Dedit iterum centum, et moveri potuit, et absolvi. Quem cùm recepisset, ex abundanti lætitia resolutus in risum, talia dicitur responsa dedisse : Vere beatus (a) Gregorio Turonensi et Auctori Gestorum Fran corum campus FogladensisAwM.m, Fredegario Campa nia Poglavensis. De hujus campi situ variæ circumfe runtur opiniones. Hadr. Valesius in Not. Gall. pag. 617. Voglavum, vulgo Fouglé, castellum in Picto nibus Clinno flumini impositum, huic campo no men dedisse asserit. Verùm nullum reperitur in agro Pictavensi castellum isto nomine donatum. Duo recentes Historici, Cordemoi et Mezerai, hujus campi nomen deducunt è vico Volliaco, Fouillé- quem ille inter Clinnum et Vingennam collocat, hic ab urbe Pictava decem leucis dissitum facit. Exstat reipsa vicus Fouille dictus in Pictonibus : sed præ- terquainquôd magna est Vocladuin inter et Vol- Iiacuin nominum discrepantia, hic vicus non situs est inter Clinnum et Vingennam, et nonnisi dua bus leucis et dimidiata distat ab urbe Pictavensi ; qui quidem tribus leucis et ampliùs distare deberet secundùm veteres Historicos. Alii tandem campum

  • Cmzifcr. Vocladensem collocant prope vicum * de Civallibus

dictum, ob innumera sepulcra quæ ibi reperta sunt. Verùm vicus iste ab urbe Pictava quinque saltem leucis remotus est : quod sanè Gregorii narrationi adversatur. Has omnes opiniones invictis argu mentis refutat R. P. Routh, eruditissimus Soc. Jesu Presbyter, in Disquisitionibus de humandi modo à Veteribus usurpato, à se editis anno 1738. Doctissi mus Abbas le Beuf, quem notum ac celebrem fe cit sua in detegendis locorum positionibus sagaci tas, in Dissertatione, quam nunc prælo supponit, quamque mecum perhumaniter communicavit, argumentis à R. P. Routh prolatis utitur, novisque additis, demonstrat pugnam Chlodoveum inter et Alaricum, pugnatam esse in campis ad utramque Clinni et ad lævam Vonnæ ripam positis ad * * Marigny. Mariniacum usque, vel forte usque ad vicum de * * Cloué. Cloiaco : putatque Francos Gothis fugientibus in stitisse Clucrain inter et Clinnum usque ad vicum

  • Campaniacum, ubi Chlodoveus victoriam con- * Cliampagn

summavit. S. Hilaire. (b) Leg. Perpcnaum vel Perpinianum, Perpignan, nomen incognitum ante sæculum decimum.