Pagina:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 3.djvu/11

Haec pagina emendata est
vij
PRÆFATIO.


essent mecum communicarent, et mihi ea quæ nossent indicarent. Cùm vero illud omne quod mihi deest scire haud facile sit, mox separatim indicem vulgabo tum Actorum quibus tria priora Volumina constant, tum eorum ex quibus constandum est quartum jam prelo subjectum. Si quædam Chronica, nonnullas Epistolas, aliquot Diplomata omiserim, uno verbo, si quidpiam prætermiserim quod alicujus sit pretii, ut monear enixè precor : dabo operam ut quæ à me de prima stirpe omissa indicabuntur, ea simul ad calcem quarti Voluminis in modum supplementi imprimantur. Ad eos preces meæ non pertinent, qui dedita opera Veteres Auctores pervolvunt, Bibliothecas perscrutantur, singula rimantur, non ut eorum quæ detexerint copiam Jaciant, sed ut ea seponant exspectantes dum Opus publicetur. In eo si à se reperta non animadverterint, rem verbis exaggerant, ostiatim clamitantes prædicant omissa fuisse bene multa, eaque rara, egregia, præcipua ; se Opus in contemtum adducturos, ejusque venditionem impedituros minantur : immò et sæpe has minas intendunt antequàm Opus in lucem prodeat. Frustra rogarem hujusmodi homines, qui reipublicæ Litterariæ non modò inutiles sunt, sed et noxii, atque ab ea turpiter eliminandi. Quicumque ad litteras animum adjicit, se adoptatum sciat societati, cujus membra sibi mutuam opem præstare debent, ac simul publico servire commodo. Auctor non sese erroris expertem existimare debet, nec offendi quod ejus errores detegantur. Si se præposterè redargutum arbitretur, id palam faciat absque ulla verborum acerbitate,