Pagina:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 2.djvu/50

Haec pagina emendata est
xlvj
PRÆFATIO.


exempli causa, in bello comitarentur, etc. Dominus à servis prædia, quæ ipsis excolenda dederat, pro arbitrio auferre non poterat : servi verò libertatem recuperare poterant, domino terræ portione, quæ ad eum pertinebat, derelictâ. Servi corporum servi erant propriè dicti, qui liberi fieri non poterant, nisi ab ipso domino manumitterentur. Franci liberi erant Laici omnes : simul enim ut Francus vel Barbarus Ecclesiasticæ vitæ institutum arripiebat, nationem, qua priùs erat, exuebat, et Romanam induebat. Et certè omnes Galliarum Ecclesiastici, ex quacumque natione prodiissent, jus Romanum sequebantur. Franci liberi nonnisi unicum et eumdem civium ordinem simul constituebant, nec in Nobiles et Ignobiles dividebantur ; non quòd apud eos nulli Nobiles viri et Honorati essent, sed quia Nobilium nullus ordo erat à populo separatus. Nihil in Legibus Salica et Ripuaria reperire est quod innuat Francos in duos ordines divisos fuisse, et alios Nobiles, alios Plebeios natos. Si Leges nonnunquam civem à cive discernunt, hoc discrimen in dignitates cadit, non in natales.

Seniores.Francorum clarissimi atque spectatissimi appellabantur Seniores. Seniorum pars propter Regem semper assistebat, et in consilium adhibebatur : pars alia in provinciis commorabatur ad regendos Francos quemdam Tractum incolentes. Singuli illi Rectores sub se quemdam Senatum habebant ex centum viris à populo electis conflatum : qui quidem Centenarii Rectorem consiliis juvabant, ejusque mandata exsequenda curabant.

Duo erant apud Francos Con-