Pagina:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 2.djvu/44

Haec pagina emendata est
xl
PRÆFATIO.


fixa defendit. Rationes omnes quibus ejus sententia munitur, et tela quibus impugnatur, non hîc referam : hoc enim me longiùs abriperet. Domnus Liron Monachus Benedictinus in primo Tomo Libri qui inscribitur, Singularia Historica, P. Danielis vestigia persequitur, omniaque ejus argumenta diluere nititur : ea quoque refutata sunt in Dissertatione suprà laudata D. Biet, qui tempus, quo Franci stabilem et, fixam in Galliis sedem constituerunt, ad annum Christi 351. retrahit. Mihi verò, ut ostendam P. Danielis opinionem defendi non posse, Veterum testimonia, quæ quamdam cum hac quæstione cognationem habent, summatim annotare sufficit.

Anno 277. Franci, qui Germaniorum, quæ Galliarum erant provinciæ, urbes depopulabantur, ab Imperatore Probo victi sunt. Narrat ZosimusTom. 1 p. 576. eos ad Imperatorem accessisse, ab eoque sedes in Galliis obtinuisse.

Ib. p. 714.Anno 291. Maximianus Herculius, ut testatur Orator Eumenius, Lætos et Francos in Nerviorum et Trevirorum arva jacentia transtulit.

Ib. p. 713. 714. 715.Anno 293. Constantius Chlorus multa Francorum, millia, qui Bataviam aliasque cis Rhenum terras invaserant, interfecit depulitque : quibus terras desertas in Galliis ex colendas distribuit. Eodem anno, vel anno 296. ut quidam volunt, idem Constantius innumeros Francos à propriis ex origine sedibus avulsos, in territoriis Ambianensi, Bellovacensi, Tricassino et Lingonico collocavit.

Ib. p. 553.Anno 358. Julianus, referente Ammiano Marcellino, contendit ad Francos quos consuetudo Salios appellavit, qui apud Toxandriam habitacula sibi fixerant. Juliano cùm Tungros venisset occurrit Saliorum