Pagina:Bodleian Library Byw K 4 6.pdf/20

Haec pagina emendata est

nec intenderunt sciencijs nec direxerunt vias earum et hij sunt qui non possunt approximare nec pervenire ad illum locum sed inveniunt contradictorem et repulsorem et vos alij si estis sapientes et intelligentes ut dicitis qui et odivistis omnes delectaciones corporis sic tenemini facere per viam scienciarum de quo turbamini vel timetis si cepistis radicem diligite fructum·

Respondit symas Domine et magister noster multum fecistis nos amatores mortis quoniam ante valde timuimus· et post ipsum respondit unus de discipulis dictus melion· Usque modo multum timebam de morte et nunc contristor et paveo de longitudine vite· Respondit cariton et dixit ei Quare contristaris et paves de vita et longitudine dierum· qui si affectas mortem aut inquiris ipsam· eam invenies nec erit qui contradicat tibi·

Cui respondit melion Non est ista viri prudentis responsio ut tu es quia licet de morte non timeam tamen ipsam non quero antequam perveniat· quia utilitas hominis in vita est ut acendat in altissimos gradus et apprehendat sciencias et intendat vijs philosophie quia per ipsam cognoscet creatorem suum quousque perveniat per suam scienciam ad primum operatorem qui de nichilo fecit ens et qui est inceptor omnium incepcionum et omnium principiorum principium et quod seculum non potest ipsum sustinere et ignorans animo ipsum non cognoscit quia sua