Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/98

Haec pagina emendata est
92
CARMINUM QUAE SUPERSUNT



50Testilis ignoro. Sed tu modo pone galerum
et baculum, mecumque sede, lucemque severam
hanc fugias rogito; sunt nobis dulcia poma,
lac pressum mellisque favus cererisque polenta.
Hic nemus et gelidi fontes et mollia prata,
55hic edere viridis tectum nigrisque corimbis
antrum, quo magnus condam residebat Aminctas.
Et quamvis cantare vetes, nemus omne cicadis,
dedecus in nostrum, milvis corvisque relictum
affirmans gravitate tua; neque ipse negabo;
60non tamen interea nos hic requiescere fas est
torpendo, tanquam virtus subfulta favore
fortune vigeat, seu forsan blanda requirat
ora virum: virtus per se valet ipsa vigetque.
Si nostros montes colles vallesque recusant
65versus, quid nobis Mopso Musisque canamus?
Hec etenim vive spirant in culmine sacri
Parnasi, sanctumque nemus fontemque sonorum
observant Cirreque iugum desertaque rura:
non, testor, viete. Quid parvi temporis usum
70Pyeridis prefers? Ideo, Meri, ha! nisi fallor,
tempus ad hoc veniet, nobis cecinisse iuvabit.
Sed quia profuerit tibi forsan nolle Camenis
deservire, gregem expectans inmergere lymphis
dum calor arva tenet, sit. Nullis denique cantes
75hortabor precibus; saltem quesita recense. —
Consedit Meris turbata fronte parumper.
— Ipsene — ait — Musis sistam servire, Menalca?
Absit: nam prius ex imo de fluctibus orni
Neptunni surgent, venient ad pabula tigres
80innocue, pascet pavidus lupus ipse capellas,
quam michi non animo Musis servire moretur,
quanquam cura gregis parvi per plana vagantis
me teneat multum. Stipula sed promere versus
nunc tempus prohibet, dum talia, qualia nuper
85ipse petis, maneant; que si vis, tolle, docebo. —