Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/82

Haec pagina emendata est
76
BUCCOLICUM CARMEN



iniciant curas taceo: spes omnia suadet.
Nam tibi parta domi requies stratumque cubile,
seu validas nemorum superare securibus ulmos,
carpere seu messes, seu terram vertere rastris
50cogeris, in reditu. Sunt hec, precor, ocia, Typhle,
exoptanda diis? Non te Crisis optima linquit
insudare iocis iuvenumque intrare palestras;
non, dum sacra diis fumant altaria ruris,
femina nulla minus voluit pensare labores,
55non ut grata tue servet male parta quieti,
sed mechis quos ipsa novos exquirit anela.

  QuosTyphlus. nequit amplexus sibi summere, damnat iniquus
invidus extemplo. Quot mechos, queso, puelle
usquam novisti, mordax Phylostrope? Narra.

  QuodPhylostropus. nolles audisse petis. Quot sydera celo,
testantur veteres fagi, testantur et antra
silvarum flammas Crisidis, cripteque scrobesque;
quotque lupis misere nudos canibusque reliquit.

  ExTyphlus. multis unum saltem, si dicere plures
65forte piget, numera; Crisidis iam pande lupanar.

  NonPhylostropus. piget, et clades pariter narrabimus, ut quis
sit finis videas mechis, cultoribus atque.
Auro qui nuper Pactoli tinxit harenas
et frigios pavit vitulos, dilexit, et atro
70tandem succubuit potato sanguine tauri.
Tymbreique ducem pecoris non dente molosus
ex ulnis huius movit, silvasque ruinis
argolicis turbo delevit missus ab antris?
Pastorem eoum, cui Ganges grandis et Yndus
75potavere greges et longus culmine Taurus
pavit, in arthoos flexus seu versus in austrum,
e gremio Crisidis carpsit sus feta caputque
sanguine respersit putrido, truncumque cadaver
exhibuit scithicis corvis milvisque ferisque.
80Silvarum predo pregrandis et arbiter olim
pharsalicus Crisidem tenuit; post liquit amatam,