SpeluncaLycidas. in medio stat Trenaros, inscia Phebo,
qua vehimur celo vetiti, cui limine primo
pervigil insultat canis ater et atria servat.
Blanditur cauda intranti morsuque fatigat
tentantes reditum, ni princeps iusseiit. Inde
et lucos silvasque vides fluviosque lacusque.
Atra loci facies nebulis fumoque palustri;
perpetua sordent vallis fuligine rupes.
Semper hyemps glacialis inest, nox semper opaca;
cecus adest ignis, nemorum nec stipite vivus,
arte tamen superum. Nec credas leta Pelori
pascua vel campos tyrios Libanive roseta,
tymbreos colles, iuga vel ridentia achanto,
Eridanique leves undas et amena colamus:
late sardoniis et taxo prata, locique
omnes conspicui vepribusque et vimine torto.
Implicite miseras reddentes fíentibus umbras
insurgunt silve; ceno sanieque fluentes,
in medio maculant olidi de vertice rivi.
Non ibi sunt celeres capree cervique fugaces;
serpentum locus ille ferax pestisque nefande
telluris lybice, quorum nunc verbere caude,
nunc acri morsu, nunc nexibus angimur egre.
Syrene in scopulis vobis silvisque napee
cantantes aures mulcent ramisque volucres:
ast nobis aliter resonare per omnia valles
mugitu valido, turpes et frendere porcos
dentibus et sevos rabie rugire leones
audires, tristesque sonos ut reddat et echo.
QuidDorilus. dicis, Lycida? Potuit natura vel alter
visceribus terre tam diram condere sedem?
Quidni?Lycidas. Cuncta potest qui silvas fecit et astra.
Sed paulum consiste, precor; peiora sequuntur.
Plutarcus scopulo residet, Fusca atque marita,
frondibus umbrati nigris et veliere pullo.
Stant squalens circum scabies morbique caduci