Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/260

Haec pagina emendata est
254
SCRIPTA BREVIORA



prolem fertilem et amplissimam propagare. Nulli ergo parcens labori, primo in camerinensi diocesi secus suam vicinam rupem fundato oratorio piis faventibus christianis sub priore et regula fratres ibidem congregavit; inde in perusino agro in Montem Pergium tendens, reperta cellula in qua dudum Romoaldus vir sanctissimus, concivis suus, Deo prestasse obsequium fatebatur, similiter commoda heremitis loca disposuit, idemque apud Gamunnium fecit in faventino; hinc haud a Gamunnio longe monasterium quod Acereta vocant construxit, sic et quod Murcianum dicitur in ariminensi, necnon et in eugubino quod Camporeianum ab incolis nuncupatur, se interim sepissime ad illud in quo rudimenta militie primo persolverat et cuius etiam ducatum susceperat conferens, ne quos solertes dimiserat contingeret torpore sopiri. Sic insuper que construxerat, si aliis oportunitatibus teneretur, nunc nuntiis, nunc legatis et nonnunquam epistolis visitabat.


[§ 11] Vivi fontis aqua in vinum vertitur sitienti porrecta.


  Sancti igitur viri labores piissimi, etsi non omnes cursimque narraverim, quantum Regi summo grati fuerint, non uno tantum miraculo, quin imo multis, eo adhuc vivente, benignus gratiarum largitor ostendit; ex quibus aliqua inseruisse operi huic honestum fore arbitratus sum. Sitiente ergo ante alia viro Dei apud Gamunnium, iussus frater ex propinquo fonte, dum aquam putat, suave vinum attulit, obiurgatusque quod aqua petita fontis ex penu vinum attulerit nec se purgans auditus, missus alter ex fonte attulit illud idem; quod mirantibus cunctis assistentibus ipse humili corde Deo gratias agens et eo quasi iubente, ubi recentes optabat aquas, vinum cum sociis bibit, sitique sedata cunctis in virtutem obedientie iussit ne quis ausus esset se vivo cuiquam eventus huiusmodi aliquid reserare.