Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/250

Haec pagina emendata est
244
SCRIPTA BREVIORA



concedatur, tamen a multis visus homericus reputatur. Insuper edidit dialogum quendam prosayce tam mira ac artificiosa sermonum pulcritudine decoratum, ut appareat liquido, nil eum quod Tullius arpinas noverit latuisse. Demum eglogam quandam composuit, cui nomen est Argus, in qua mortem predicti regis amici sui deflet, illum Argum et se Silvium nominando, tangendo etiam veras regis laudes sub figmento, ostendendo non solum Virgilium in buccolicis ymitasse, sed potius cum eodem stilum syragusani Theocriti assumpsisse. Ultra etiam scripsit pulcerrimam comediam, cui titulum imposuit Philostratus, et si dicerem illum Terrentii vestigia persecutum, timeo ne dum omnibus palam erit, que adhuc modicis visa latet, ductori ductum legentes extiment et merito preponendum. Si que summo pontifici, que fratri Enee de Senis viro probissimo, que etiam multis aliis diversis de causis et a semet ipso composuerit opuscula, quibus libri titulum non donavit, conarer exprimere, «Ante diem clauso componet vesper Olimpo»: et idcirco ne tedeat prolixitas in legendo, que desunt scrutantibus honestius credidi relinquendum.