Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/240

Haec pagina emendata est
234
SCRIPTA BREVIORA



miseris est licitum aliquid suaderi, te per superos adiuramus o Pheton, quod pias aures nostris vocibus non extollas. Tu enim filius stellarum principis porrectorisque lucis amene, nutritus inter montis Elicone Musas, in operationibus validis roboratus, a patre non devians, nobis digneris ostendere florum generis novi virtutes, circa quas noster animus anxiatur. — Infigit igitur Pheton oculos in petentes, et eis voce humili sic est orsus: — Michi vester aspectus vestri cordis angustiam declaravit, et pia fecit viscera cordis mei. Idcirco vestre sotietatis intuitu, suscepit anima preces vestras, et ad tanti laboris fastigium me disponam. Ascendam igitur celos, et lares adibo paternos, et michi currum ipso concedente inextinguibilis lucis assummam, vobisque petita monstrabo. — Ceperunt ideo dicere desolati: — Misit dominus de monte suo sancto Syon aiutorium plebi sue! — et ut in Ligurgi dolentis presentia ignote Ysyphyli gaudio pieni filii subrexerunt, sic isti dimissa mestitia gratulantes, se labori cupidi paraverunt. Quesivit ergo Pheton Solis regalia tecta, et in ipsius se presentia presentavi; vidit enim eum in solio eminenti, sotiis variis circumdatum: nam ibi dies mensis et annus et equales hore et secula permanebant. Cui edam astabat ver novum florente corona; ibi nuda estas spicea serta gerebat, et uvis sordidus autumpnus ferebat pampineum dyadema, post cuius terga sedebat glacialis hyemps canos yrsuta capillos. Ipse enim claris lucente smeragdis velatus purpurea veste, oculis cuncta videntibus, sobolem vidit adesse, cui: — Pheton, quid hac — ait — arce petisti, queve tibi vie causa fuit? — Cui ille refert: — O inmensi lux publica mundi Phebe pater, turba iacet in terra, desolationis gravamine impedita, que me per tua numina adiuravit, ut sibi tua luce sui erroris nebulas declararem; idcirco si michi huius nominis usum Climenes recte concesserit prebe donum. — At ille: — Quod vis pete munus et illud me tibi tribuente referes. — Et cum, quod iam sibi promiserat, et obtinere iuramento firmasset, Pheton ait: — Presta, pater, ut possim tuum deducere currum. — Cui ille respondit: — Fili, non est tua tuta voluntas; magna enim petis que tuis viribus non conveniunt: sors tua mortalis est, nec est