Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/239

Haec pagina emendata est
233
I. - ALLEGORIA MITOLOGICA



accessus, clausit voce sancta, et inde in stipite fructuoso se nobis tribuit in salutem, et reversus ad patrios lares, dimisit in eo validissimum protectorem, cuius probitatem tritonia Pallas circumvadit studio vigili sotiata. Hec enim ligonem manu discreta pertractans, improbas radices evellit, plantat utiles atque nutrit, aperit vias rivulis et clarissimis eorum liquoribus, meatus puros preparat per directum, et luxuriantes flagellos resecat curva falce. Pullulant igitur ibi germina, dant post flores arbores fructum, et cane messes ampliant semen suum. Discurrunt tempora longiora, et inter populum sacris ymbribus dealbatum, pharao novus oritur, cuius cor obduratum prodigia non retractant: sed suo lateri iurgantium comitiva connectit, et castra pacis nititur debellare. Ex averso Gedeon fatigatur cum suis, qui naturali ingenio cum modestia sunt potiti, circa fluvium declinantem ad salum: querit enim cum suis concordie terminos conservare; intrant ortulum, legunt flores et Pallas dat eis Moysen ostensorem, ut eo ostendente florum virtutes varias operentur, et suis emulis tramite recto resistant. Sed bona faciens ibi Palladi sotiatur, et viridarii terminos circumvadens, Appollinis luce previa de consensu sotie novos palmites plantat veteres elicendo. Nam cum iam Delphycus combustam semitam pertransisset, et sibi post terga animal veneniferum dimisisset, Chyronis bracchia lucidans, et Arturus Pliades et Calixto et Cynosura vigerent, in tantum quod Cythereie aculeos extinguissent, Gedeonis agmina laboribus se subderunt, suas luces in pecudibus retractantes. Ille florum antiquorum varietates ostendit, qui fuit de aqua latus; sed novis intenti frugibus novos quesiere labores, quod renuit assummere almus pater circa alia impeditus. Summunt igitur isti sibi consilium, querunt vias ut sua desideria compleantur, fugit intentionis perfectio, et eis clauditur omnis iter, nec audet aliquis assummere tale onus. Sed dolore repleti parthenopensium tecta tenentes anxii videbantur, sed Pheton surgens de partibus Aquilonis, eis apparuit ut Cilenus Ulixi, sibi florem tribuens propter quem Circis pocula non gustavit. Ipsi vero videntes eum, patris fame recoliti accesserunt, et in conspectu eius prostrati dixerunt: — Si