Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/238

Haec pagina emendata est
232
SCRIPTA BREVIORA



nubes; sinus pennasque rorantes extulit in excelsum, et celum nubibus clausum aperuit laniando, et effusis ymbribus super terram tridentis terminos ampliavit. Sed cum forte non sufficeret istud ire, ceruleus frater in alvo commotus evomit extra fontem, in tantum quod omnia pontus erant, nec montium ulla cacumina videbantur; solus in cymba parvula Deucalion cum Pirra vitam aiutorio Parnasi stelliferi sunt potiti. Sed ultio sumpta iracundie flammas expulsit, et factus est Iuppiter mansuetus, propter quod rectoris pelagi mandato tortilis bucina fuit a Tritone pulsata, et ad ipsius sonum unda in proprio gurgite rediit unaqueque. Et sic viventes montis cacumina reliquerunt, et ad templum Temis sollicite accedentes, cuius fastigia turpi musco pallebant intrarunt, et desolati generis repletoris accepto consilio, lapidibus postergatis in pristinum rediere, non tamen aureos mores sed argenteam vitam secuti; Liei patris munera cognoverunt, et Argon litora Lenni, teucrorum menia et frixeum vellus vidit, gustavit arrida sanguinem, et classica seva pulsarunt; quesierunt anguipedes celum, ac discordiarum dea convaluit, et absconsa pericula pretiosa caliditatibus variis sunt reperta. Et sic argentum in ere revolvitur per subcessum. Hinc Olimpus aperitur et sacra manu canones conceduntur, quorum virtute populi deorum regna sequentes artantur; Phoroneus edam lacedemonibus prebet leges, ut malitiis obvient obcursuris. Sed quid? Offitium Megere prevalet inter cunctos, et quos iam Pluto suis astutiis a principio ad stigias umbras traxerat et trahebat, seminata zizania spe salutis suis operationibus occupabat: et ad flumen Flegeton instantissime decurrebant. Non erant igitur vires deucalionidum, qui iam de ere ad ferrum pervenerant, tales quibus Ditis regna dimissa possent ad alta suis meritis convolare; sed illius pietatis ineffabili grada, qui propriis manibus plasmaverat Prometheum, via salutis omnibus est parata. Ipse enim aperiens suas delitias, nobis concessit thesaurum cariorem, et saturnia regna restaurans, Astree virginis gladium reparavit, castasque leges in sui robore duraturas, vagantes in loco debito recollegit, et sibi ortulum statuit admirandum, in quem eas posuit et dimisit, et ipsum ut malignantibus tolleretur