Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/225

Haec pagina emendata est
219
XXII. - A FRA MARTINO DA SIGNA



nam ex parte inferiori sanguinee sunt, ex superiori virides, ut per hos colores sentiamus persecutiones et tribulationes a sanctis hominibus olim habitas et firmissimam eorum spem circa superiorem mercedem eis a Christo promissam. Pro Glauco autem ego intelligo Petrum apostolum; fuit enim Glaucus piscator, et gustata quadam herba repente se proiecit in mare et inter deos marinos annumeratus est: sic et Petrus piscator fuit, et gustata Christi doctrina se inter fluctus, idest hostium christiani nominis minas et terrores, ultro proiecit, Christi nomen predicans, ex quo deus, idest sanctus, inter amicos Dei in celis factus est.
  Duodecima egloga titulatur Saphos, eo quod de hac Saphu omnis sermo sit egloge; quam ego Saphon pro poesi intelligo, eo quod Saphos, puella quedam lesbia, plurimum evo suo in poesi valuerit. Collocutores autem duo sunt, Caliope et Aristeus. Pro Caliope, ut alias est dictum, pro «bona sonoritate » accipio, eo quod in bona prolatione modulis regulata poeticis omnis videatur poetice fere vis consistere. Aristeum pro me pono avido ad poeticam devenire, et ideo «Aristeum» me nomino ab Aristeo quodam, qui usque ad adolescentiam suam linguam adeo impeditam habuit, ut vix posset aliquid satis exprimere piene; demum, solutis lingue nexibus, eloquens factus est.
  Tertiadecima egloga Laurea nuncupatur a serto laureo, quod est insigne poetarum, et hec ideo sic dieta est, quia in ea plurimum de honorificentia poetice sermo fiat. Collocutores tres sunt, Daphnis, Stilbon et Critis. Pro Daphni ego unumquenque poetam insignem accipio, eo quod poete eadem corona honorentur, scilicet laurea, qua honorari consueverunt victores atque triumphantes cesares, qui primi sunt pastores, ut Daphnis de quo supra. Stilbon pro quodam ianuense mercatore pono, cum quo disceptationem quandam iamdudum Ianue habui, de qua in hac egloga mentionem plurimam facio; quem «Stilbonem» vocito a Mercurio mercatorum deo, qui et Stilbon dicitur. «Critis» grece, latine «iudex» est, et ponitur pro quodam assumpto hic in iudicem litigii iam dicti.
  Quartadecima egloga Olympia dicitur ab «olympos»