Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/219

Haec pagina emendata est
213
XXI. - A MAINARDO CAVALCANTI



expectabam suasionibus tuis et meis precibus onus hoc secundum imponendum humeris incliti viri domini Hugonis de Sancto Severino, quem alterum sua liberalitate senectutis mee presidium spero. Sed quid adversus Dei beneplacitum in auras verba diffundo et forsan aures tuas offendo? Opus suum fore existimo. Continue enim Deum precamur dicentes: «Panem nostrum quotidianum da nobis hodie», sub «panis» vocabulo, quantum ad verborum corticem, quecunque victui oportuna sunt sentientes, que quidem ut plurimum carentibus conceduntur auro seu numismatibus ex auro argentoque confectis. Nunc, cum sciamus Deo non manus esse, non pedes, non in regno celorum officinas habere fabrarias, non incudem vel malleos, non aurum argentumve effodi, ex quibus possit, in quantum spiritus et substantia separata, quibus indigemus conflare nummos velitque quibus prestat aures satisfactum esse, arte nobis incognita sublimium mentes tangit et in desiderium urget agendi; ex quo fit ut opulenti indigentibus orantibusque aperiant, et leta facie, thesauros et horrea atque munificos sinus: et sic divine sunt manus incudes mallei et erarie officine hi a quibus ipsi pauperes quod oramus obtinemus. Nunc, cum meminerim et panem petiisse quotidianum atque dixisse persepe orans daviticum illud carmen: «Ne proicias me in tempore senectutis, cum defecerit virtus mea; ne derelinquas me», liquido operibus tuis video voces meas clementissimi Redemptoris mei tetigisse mentem, eisque agentibus non sim proiectus senex a facie eius. Felix equidem es, cum misericordie tanti opificis organum factus sis, et ego eque felix sum, qui a sublimi rerum Principe audiri mereor clementia sua, et suo iussu ab instrumento tam placido adiuvari. Sibi igitur datori gratiarum tibique ministro eius gratias ago quas possum, precorque ut idem ipse qui in camino ignis ardentis pueros servavit incolumes, te ab omni hostili impetu et lingua dolosa liberet, salvum faciat et conservet, teque qui Iosep pharaoni gratum fecit, sibi et inclite regine tue pro votis gratissimum reddat, atque, uti a gregibus in regale solium David puerum suum extulit, sic te semper ad maiora et clariora evehat usque in