Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/218

Haec pagina emendata est
212
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



muneribus tuis superes, teque satis ostendas apud magnanimam reginam versatum, et positis pusillanimitatis fiorentine moribus, reginalibus imbutum. Misisti pridie aureum vasculum et nummos aureos in vasculo, splendidum donum et maiore me dignum homine. Et esto extiterit importuna egritudinis mee necessitas, non tamen adeo prodigas habeo manus, ut effuderim omne. Stat adhuc, hercle! particula qua forsan tutari poteram ab insultu hiemali et misellum fovere corpusculum. Satis feceras, imo multum, imo nimium: et potissime, quod hodie rarissimi faciunt, non expectatis precibus, quibus grandi precio emuntur obsequia, prevenisti munere necessitudinem pauperis amia, quod adeo laudandum puto, ut nulle satis grandes possint exhiberi gratie. Verum novissime transcendere etiam pauperiem meam conatus es, secundo mittens generosi animi tui testimonium, donum scilicet equum primo, quo non solum vicisti indigentiam meam, sed me ad exhibendum grates saltem aliquas elinguem fecisti. Quid enim tibi satis dignum dicere possum, nisi toto ore confiteri quod feceris? Ex luto fecis eripuisti me et cervicem iam pressam ab ergastulo rusticorum sustulisti. Quid maius, quid carius, quid optabilius homo suscipere potest ab homine, pauper a divite, obscurus a splendido, senex a iuvene? Hinc, ut michi congratuler, postquam quod tibi referam dignum non habeo, felix sum tam pio, tam liberali, tam magnifico dives amico, imo patrono et, si ut dicam patiaris, domino. Unum tamen omisisse nolim. Si tibi fortuna pinguis est, quam ego ampliorem fore cupio, non ut in me disgreges et effundas omnem superûm benignitate concessa est, quin imo ut regine inclite, cui obnoxius es, cum fide et decore prestes obsequium, splendorem serves militie et futuram tibi prolem, ut nobilitati competit tue, suscipias educesque, atque antiquioribus et forsan me dignioribus amicis subvenias, et longe magis Christi pauperibus, quos ceteris preposuisse debueram, nam «quod his fit Christo fit», ut ipsemet in Evangelio asserit. Hec tot non parvis peraguntur sumptibus, et potissime in patria in qua, nedum alia, sed solares, et non parvo precio, emendi sunt radii. Ego autem, ut ad me redeam,