Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/217

Haec pagina emendata est
211
XXI. - A MAINARDO CAVALCANTI



nunquam michi pruritus fuerit infestior nec unguis acutior aut scalpendi delectatio maior. Sed nunc sinamus ista. Te libellos meos non legisse, quod quasi magnum fateris crimen, cum rideam, non miror: non enim tanti sunt, ut aliis pretermissis, magna cum solertia legi debeant, dato estivus calor, noctes breves et sponsa nova, ut domestice rei curam omiserim, nedum novum et iuvenem militem, sed etate provectum, canum et scolasticum hominem a sacris etiam studiis et amovisse potuissent et excusatum redderent. Quod autem te hieme futura facturum scribis, laudo ni melior adsit cura. Sane, quod inclitas mulieres tuas domesticas nugas meas legere permiseris non laudo, quin imo queso per fidem tuam ne feceris. Nosti quot ibi sint minus decentia et adversantia honestati, quot veneris infauste aculei, quot in scelus impellentia etiam si sint ferrea pectora, a quibus etsi non ad incestuosum actum illustres impellantur femine, et potissime quibus sacer pudor frontibus insidet, subeunt tamen passu tacito estus illecebres et impudicas animas obscena concupiscentie tabe nonnunquam inficiunt irritantque, quod omnino ne contingat agendum est. Nam tibi, non illis, si quid minus decens cogitaretur, imputandum esset. Cave igitur iterum meo monitu precibusque ne feceris. Sine illas iuvenibus passionum sectatoribus, quibus loco magni muneris est vulgo arbitrari quod multas infecerint petulantia sua pudicitias matronarum. Et si decori dominarum tuarum parcere non vis, parce saltem honori meo, si adeo me diligis, ut lacrimas in passionibus meis effundas. Existimabunt enim legentes me spurcidum lenonem, incestuosum senem, impurum hominem, turpiloquum maledicum et alienorum scelerum avidum relatorem. Non enim ubique est qui in excusationem meam consurgens dicat: — Iuvenis scripsit et maioris coactus imperio. — Hec autem quantum etati mee conveniant, sino studiis, tu nosti; et quanquam minus honestus sim et longe minus iamdudum fuerim, non facile vellem iudicio talium mulierum mea fedaretur fama vel nomen. Sed quid plura? Non dubito quin facias quod illis tibique michique pium sanctumque fuerit. Post hec, miles egregie, video oportunitates meas