Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/210

Haec pagina emendata est
204
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



redarguendus, cum eo devenerim quo perpaucis devenire contingit, et consistere voluerim: et si qui sint qui eodem mecum peccent crimine, eadem mecum censura redarguendi sunt. Preterea preceptori in auditorem ampia licentia est, et ob id, si visum illi est titulo et sermone mordaci redarguendam fore segnitiem meam, imo arrogantiam et superbiam, iure potuit fecisse suo: et melius, nosti, quos diligit pater filios aut auditores preceptor, hos corrigit et castigat. Si dicas: — Quid ergo ad infinitam personam videtur dirigere? — patet liquido: ut mitius imbecillis ego austeritatem castigationis reciperem. Sub titulo vero quem subsequenter eum scripsisse dicis, scilicet contra ignorantiam atque arrogantiam modernorum, nunquam aliquid legisse recordor; hoc memini, eum epygramatibus splendidis summos semper quoscunque decorasse modernos eosque persepe honorasse laudibus, nec destitit, quin sibi aliquando detraheret ut contemporaneorum gloriam augeret: et, si oportunum esset, non deficerent exempla, etiam si multa vellem apponere. Verum, si sic sit ut scripserit, precor, vir optime, non adeo, ut videris, stricte sumpseris: scis quoniam cum effectu verba intelligenda sint. Infiniti sunt ignorantes et ob ignorantiam arrogantes, et tu inter alios unum, ut scribis, pridie retudisti: et bene sapientum est ignorantium luce veritatis abstergere tenebras; et quod tibi verbo licuit, et preceptori meo litteris licitum est. Et sic, ubicunque vel quandocunque tales titulos legeris, adversus tales scriptos arbitrari debeas credo, non adversus te vel tibi similes, qui gnari estis et mites. Sed de hoc alias. Quod autem suades ut illi scribens suadeam, credo, si prestet Deus, verbis et in presentia me operam daturum: disposui enim, ni superveniat quod nondum viderim, circa finem mensis huius vel sequentis principium ad eum usque Patavum ire; et si quid iuxta votum de Scipione obtinuero, confestim ad te rescribam. Et quoniam in finem tendit epistola, longior, credito, dum calamum sumpsi, precor ut magistro Angelo de Ravello, optimo quidem atque venerabili viro et amico communi, me commendatum facias.

Et vale, amicorum precipue.


  Certaldi nonis aprilis.

Iohannes Boccaccius tuus.