Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/203

Haec pagina emendata est
197
XVIII. - A IACOPO PIZZINGA



Ytaliam letifica qua potes gloria. Verte, queso, in eam pios oculos, quod et ytalicis ceteris dictum volo; inspice quo romanum corruerit imperium, quid sit spectare ipsam Romam, dudum rerum dominam, tristi phariseorum sub iugo torpentem, quid memorare ducum spectabiles triumphos, videre deiectas ymagines et egregiorum facinorum monumenta testantia, quid insuper phylosophorum celebres titulos et poetarum mirtea laureaque serta meditari quibus ipsam veterem olim superavere Greciam, quid in memoriam revocare militarem disciplinam qua nationes ceteras anteivit, quid legum auctoritatem qua totus frenabatur orbis, quid morum conspicuum specimen. Hec omnia, ut omiserim cetera, una cum Ytalia reliqua et libertate celesti a maioribus nostris maxima eorum infamia neglecta sunt, et a nationibus exteris aut sublata aut turpi coinquinata labe sordescunt. Et si omnia resarciri nequeant, hoc saltem poetici nominis fulgore eiusque tam maximis infortuniis compatiare atque, ut que potes subleves, pios subice humeros; cum reliquis pro viribus agito ut inter barbaras nationes Roma saltem aliquid veteris maiestatis possit ostendere..... credo, longe melius quam ipse suaserim; et ego, choris immixtus festantium tuumque nomen meritis laudibus extollentium, canam: «Iam virgo rediit, redeunt saturnia regna». Forsan insuper, vir inclite, post multa expectas ut de me aliquid dicam, quoniam et ipse poeticam aliquamdiu secutus sim. Medius fidius non absque erubescentia mentis frontisque in id veniam, ut tibi aperiam paucis ignaviam meam. Ingenti, fateor, animo in stratum iam iter intravi, trahente me perpetuandi nominis desiderio et fiducia ducis incliti preceptoris mei, et cum eisdem quibus tu fretus es previus viam arripui. Sane, dum hinc inde me nunc domesticis nunc publicis occupari permitto curis et elevatos inspicio vertices celum fere superantes, cepi tepescere et sensim cecidere animi atque defecere vires, et spe posita contingendi, vilis factus atque desperans, et abeuntibus quos itineris sumpseram ostensores, iam canus substiti, et quod michi plorabile malum est, nec retro gradum flectere audeo nec ad superiora conscendere queo: et sic, ni nova desuper infundatur gratia, inglorius nomen una cum cadavere commendabo sepulcro.....