Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/196

Haec pagina emendata est
190
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



a Neapoli, non verebor verum dicere, serenissimus princeps Iacobus Maioricarum rex fecit onerari me precibus, ut sub umbra sue sublimitatis ociosus senium traherem, amplissimum ultra regale munus libertati mee offerens spacium. Sane, quoniam quodam occulto nexu astringi videbatur quam omnino solutam cupio libertas, quibus potui me honestioribus verbis absolvi, et rege regalibusque donis omissis, e litore solutis proresiis in patriam redii. Tu quartus in hoc ipsum incidisti votum: esto postremus, nec inficiar, ceteris maiora atque seni eligibiliora offers. Verum, ne trahi videar maiori delectatione locorum, que a quoquam preoccupantium precibus preponi non debet, omissis iam dictis, quid ad oblata tua respondeam nil honestum habeo preter quod aliis responsum est: gratias scilicet agere liberalitati tue, quoniam non iam patiatur etas libertati assueta colla iugo subicere. Parvus michi agellus est patrius, et hic tenui victui meo satis est; anni, ut reor, supersunt pauci, quibus nec longus labor nec importabilis potest esse necessitas. His ego cupio, si Deo gratum sit, prestare finem in patria, et cum meditationes meas ceteras excedat cura sepulcri, desidero quos a progenitoribus meis suscepi cineres, eos eisdem restituere atque suis iniungere. Habes mei desiderii atque propositi sententiam plenam. Et si contingeret, quoniam futuri simus incerti, mutare sententiam, esto reliqui priores sint in tempore et potiores sic videantur in iure, dum tibi gratum esset, forsan te penes diverterem: et huius esset consilii causa, quoniam preceptor meus euganeos incolit colles, Maioricarum rex tanquam iuvenis et novarum rerum avidus varias circuit nationes, et Hugo campanas incolit urbes a patrio celo michique seni remote nimium; ubi tu, si vera refert Montes familiaris tuus, amicus meus et civis, amenissimos recessus possides eo in promontorio quod se in tyrenum protendit mare et secundum quosdam separat a tuscis etruscos. Ea tamen qua in sede locatus sum, si quid splendori tuo accommodum queam, iniunge parato.

Et vale, vir splendidissime.



  Certaldi vi kalendas iulii.

Iohannes Boccaccius tuus.