Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/192

Haec pagina emendata est
186
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



XVI.

A Matteo d'Ambrasio.

(1372?)



  Insigni iuveni Matheo de Ambrasio de Neapoli.
  Epistolam tuam, iam michi dilectissime iuvenis, suscepi pridie et legens miratus sum; omnino enim ybleo perlitam melle sensi et sapido completam succo, adeo ut non ambrasium sed ambrosium nectar, nescio magis dixerim e fonte castalio an e ciceroniano depromptum, ampio rivulo effundentem undique putem. Non negabo: vix extimare potuissem tot inter delitias, tot inter mollities, tot inter ultronea ocia urbi huic a primevo familiaria pervigil adeo comperiri potuisse ingenium et tam grata facundia eruditum hominem. Errabam, nondum satis sacra latibula perquisieram; tu maximam erroris mei partem solvisti, dum a te scripta mente revolvo singula, et quantum videas, quantum sentias, quanta denique arte et quam florido stilo atque ponderoso libramine concepta describas inspicio. Letor equidem et gaudeo advertens, nostro seculo aliqualiter prisca resurgant ingenia que iamdudum ignavia atque avaritia ytalorum abierant, et de te spem pregrandem concipio, et perseveres queso precorque. Nam, nisi fallor, viridi vales iuventa et studiorum delectatione traheris et ingenii viribus potens es; quis enim preter illustrem scientia atque facundia virum ex tam claris affectibus infra temporis spacium breve emersurum existimet? Sed, quoniam quid michi de te visum sit et quid insuper de te sperem dictum est, in me paululum vertendus est calamus. Habeo, ni superbum putes, unum quod inter tot prudentissime dieta redarguam: nimium humile nomen meum extollis, nescio qua mente, an deceptus minus equo iudicio an ut senem blanditiis ludas. Si primum est, compatiendus es pro errore tuo, et ni de cetero pecces facile ignoscendus. Nam, etsi omnino rudis