Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/188

Haec pagina emendata est
182
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



habeo, certus quia saltem in hoc apud posteros per multa secula erit venerabile nomen meum. Non enim existimabunt intelligentes, te tam sepe tamque diffuse inerti ignavoque scripsisse homini, et ea potissime que in pluribus epistolis florido atque succipleno stilo describis. Et ego, iam fere annus est, eo quod michi ipsi plurime videantur epistole tue ad me, in volumen unum eo ordine quo misse seu scripte sunt redigere cepi: sed iam gradum figere coactus sum, cum deficiant alique quas nunquam habui, etiam si a te misse sint, ut puta «Beasti me munere, etc.» et eam quam de Dante scripseras ad me et alias forsan plures; et ad presens eam quam ad versus astrologos te scripsisse dicis nunquam recepi, nec illam in qua pueri tui laudes, nec de etate tua, quas summe cupio ut ceteris addam. Et hoc ideo, ut, si nequeam epistolarum tuarum omnia habere volumina, hoc saltem non desit; precor igitur per venerandissimum michi caput tuum quatenus saltem quas dixi alicui ex pueris tuis rescribi facias et ad me mittas, ut possim quod ceptum est continuare volumen. Et hec multa imo nimia scripsisse sufficiat. Queso Franciscum nostrum salutes, et vale, virorum optime.


  Scripta Florentie primo kalendas iulii.