Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/150

Haec pagina emendata est
144
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



xi.

A Barbato da Sulmona.

(1362)


  Barbato sulmontino Iohannes de Certaldo.
  Suscepi, dilectissime vir, epistolam tuam cum interclusa ab illustribus viris celesti homini Francisco Petrarce transmissa, quas dum non contentus legisse semel, iterum et tertio legerem, non aliter quam si eorum immistus colloquio astitissem, vota talium comprehendisse sum ratus. Hec etenim, urgente ostentatone quadam qua creduli falluntur plurimum, impetu primo amplissimis in patulum verbis effunditur, et illico carioribus supervenientibus curis in nichilum facile disgregatur. Quanti, queso, putas esse apud huiusmodi Scipionem, si parvula ac momentanea dignitas afferatur, si vectigal a subditis exigendum sit, si fortuna paululum a solito moveatur? Vidisti sepius, et quorsum tendat talium delectatio cognovisti: quam ob rem puto minus miraberis si horum circa talia desiderium floccipendam et ad tuum veniam, quo delectatus sum plurimum, eo quod existimem vere in studii perspicacitate fundatum, et in quo sumus ut scribis ipse concordes. Hiis certiorem te facio, quod quantumcunque suasiones tuas libens volensque suscipiam, hucusque non expectassem quod suades. Pluribus quippe ante annis, dum apud Mediolanum et Patavum cum divino homine isto consisterem, vires omnes exposui, et hiis fere omnibus rationibus quibus et tui proceres in sua epistola et tu in tua uteris, et aliis insuper usus sum, ut sacrum pectus mollire flectere et in nostrum desiderium possem deducere, ut scilicet ex conclavi Scipio miris ornatus splendoribus; vidi quidem; emicteretur in publicum: sed frustra, multis ab eo factis in contrarium argumentis. Et quis, queso, cum nostri evi eloquentie principe verbis pugnet? Non tanti sum ego, quin