Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/149

Haec pagina emendata est
143
X. - A FRANCESCO PETRARCA



senex affuit quidam dicens: — Amice, memini, nisi fallor, audisse iamdudum quod viri huius Vitam, de quo queris solummodo, domi habere debeam; quam si cupis, perscruptemur et habeas. — Notavi quid diceret, et tu, quanta celebritate tam sacri hominis monimenta servaverit, potes advertere. Quid multa? Imus et introducor: paratur illico congeries maxima inutilium scripturarum fumosis egesta sacculis, quas dum me ipsum quasi credulum nimis riderem, et quicquid pro volumine rebar esse quod querebatur inspicerem, fortuna arbitror tua factum est ut quaternus ex papiro veniret in manus, quem et vetustate et incuria fere corrosum et mille seu aque seu spurcissimi liquoris alterius notis aspersum video. Abicere invisum volui, nec multum abfuit: erui tamen, cum torvis oculis prima eius in pagina inscripti operis titulum reiecturus aspicerem Vitam Petri Damiani. Letus ergo eventu, cum quaterno in camerulam meam recessi, reperique ante omnia illam a Iohanne quodam compositam et Liprando cuidam tunc priori heremi Fontis Avellane transmissam; eius vero Iohannis nullum nec prenomen nec agnomen nec cognomen erat, hoc preter, quod se penes eundem Petrum in heremo et in presulatu fuisse liquido fatebatur, et quedam, in hiis que scribebat, vidisse etiam testabatur. Attamen, dum intentus cuncta legendo perquiro, nedum sinamus pro meritis reverendissimi viri sed nec ingenio tuo satis digne conscriptam comperio, quin imo tanta et incomposita abundantia supervacaneorum verborum exundantem aspicio, ut michi etiam legenti inferret fastidium; quam ob rem, ratus illam tibi demptis superfluis cariorem, nil ex substantialibus pretermictens, paululum lepidiore sermone Iohannes Iohannis scribens vestigia imitatus sum ut tibi transmictam. Si quod tibi gratum sit feci, bene se habet; si originalem illam muliercularum conventibus quam disciplinato homini aptiorem volueris, scribito: ego ut habeas curabo solerter. Et cum nil aliud ex eo hucusque compertum sit, verbis finem facio. Vale, preceptor eximie.


  Scripta in cloaca fere totius Gallie cisalpine iiii nonas ianuarii.