Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/145

Haec pagina emendata est
137
IX. - A FRANCESCO PETRARCA



dore corruscam dicentes; sic et nos adulatores falsidicos mendaces obscenosque esse homines per trivia et nemora asserunt. Sed puto eum in excusationem forte venturum, dicturumque se novisse quod fecerit, sed acri indignatione percitum fuisse eo quod a silvicolis suis pridie lusus sit, qui cum illi veterem silvam et paterna pascua iniuria illi olim sublata restituissent, ei demum levitate sua, non suo crimine, subripuissent. Quod factum queritur, verum est; nemo me melius novit: medius fui talium atque curator, et muneris oblati portitor. Absit ut indignationem huiusmodi dampnem; non saxei sumus homines aut omnino notitia rerum inexpertes, ymo sensibiles et aliqualiter oculati: pessime factum est, nec absque facientium nota. Sed auferat Deus ut credam a quoquam sancte iuste aut honeste ob quamcunque iniuriam illatam adversus patriam agi posse. Nec deducat in medium: — Si hostis patrie, iusta indignatione motus, amicus factus sum, non tamen in bellum irruo, non vires impendo, non presto consilia. — Concedatur; hoc quin factitet negare non potest, scilicet quia una cum Egone letetur dum audit ruinas incendia captivitates mortes rapinas et soli patrii desolationes et ignominias, quod pregrande piaculum est. Sed sinamus bellica. Hic solitudinum commendator egregius atque cultor, quid multitudine circumseptus aget? quid tam sublimi preconio liberam vitam atque paupertatem honestam extollere consuetus, iugo alieno subditus et inhonestis ornatus divitiis faciet? quid virtutum exortator clarissimus, vitiorum sectator effectus decantabit ulterius? Ego nil aliud nosco quam erubescere et opus suum dampnare, et virgilianum illud aut coram aut secus cantare carmen: «Quid non mortalia pectora cogis | auri sacra fames?». Nunc, preceptor egregie, cum multa supersint que in eum, nisi aliud ostendatur, dicere possim, tu quid dices, cui indignatio maior et facundia amplior est? quid suus sacer Monicus dicet? quid suus Socrates? quid Ydeus Phitias aliique plurimi, qui eum a longe tanquam celestem hominem et unicum inter mortales exemplar honesti spectabant mirabantur et laudibus sublimabant? Puto dampnabitis omnes et dolore anxiabimini. Cum igitur ratum habeam