Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/140

Haec pagina emendata est
134
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



dictus, vir Deus! homo est; pater erat, et carneus: et si sic est, non inmerito mirabundus efficior, cogitans qualiter audiens casum doluisse non potuit, et si doluit, qualiter occultarit. Fere me michi subtraho cogitando, et videre dum nequeo, me mecum non esse confiteor: et pro constanti teneas, nisi tu scriberes, verbis cuius fidem prestandam integram semper credidi, contextam dicerem fabulam et procul dubio admirari desisterem. De sublato insuper multa dici possent et plura dicenda restarent, que cuncta tuo labori, tuo carmini cantanda relinquo. Scio tamen nos primo ituros ad illum quam ad nos sit ipse reversurus: et utinam ad illum moriendo vadamus, cum eum credam umbris piissimis apud elysios campos sotiatum, et pedibus et lacertis «obmissos iterum temptare labores»! Et licet cinis et vulgi fabula tantum apud nos concives de ipsius operibus relicta sit, quod ab altero seriosius accipies, scilicet quid actum sit in funere suo, paucis explicare libet. Funebris pompa permaxima et honorabilis vii ydus aprelis ducta est a domo sua usque Cartusium. Nam primo, pari concursu utriusque sexus civium omnium, non solum pars ea civitatis in qua et natus et pueritiam duxit gloriosus iuvenis noster et unde funus discessurum erat, sed omnis civitas usque ad partem illam placidi collis in qua Gai pontificis sacellum nosti, ita plena gentium fuit, ut mirarentur omnes qui cernerent; catervatim demum fere ab omnibus usque ad civitatis ianuam, a quamplurimis usque sotiatus ad tumulum. Non vulgari more delatum corpus exanime, sed in equis inusitatum feretrum eius superpositum ornatum syricis integumentis quamplurimum processit, et, ut verbis utar Virgilii, «Illud omnis tectis agrisque effusa iuventus | turbaque miratur matrum, et prospectat euntem | attonitis inhyans animis». Obmicto funesta lumina, sacerdotum cetus pacem illi a superis cantu funebri deposcentes, sonipedes arma tela et signa derelicte militie reliqua. Longum esset et inexplicabile fere cuncta suis ordinibus velle retexere: hoc tantum sufficiat, quasi ab omnibus conclamatus atque defletus Laurentius est, in tantum, militie visis insignibus postergati et amicorum servitorumque squalore obsitis vestibus, reviguit pietas! Tandem, post longum in sui laudem cuiusdam egregii teologi