Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/138

Haec pagina emendata est
132
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



sed miseriarum misericordem existere. Per hec igitur prata, per hos meatus apertos, hiis etiam passibus, hiis affectibus tranquillitates Magni tui Iohannes tuus sequitur? hoc studio, hiis moribus, lacrimis scilicet et ploratu? O! si blandus suis semper felicitatibus affuissem, si in discriminibus vocatus aufugissem, si renuissem labores impositos, si petiissem magna, si recepissem maxima, quibus nominibus exosis, miser! ipse persequerer? Hoc unum scire te velim, quanquam ipse magnus, ego parvus, ymo nullus; ipse potens, ego impotens; ipse validus, ego infirmus sim: non sic vilipendendi amici homines, non sic abiciendi sunt. Viximus et Deo dante vivemus, etsi non splendide, minus tamen pavide: nam, dato vallibus dominentur unde, fulmen irati Iovis sepe montes ferit, ventus infestat, sol urit et frigus exasperat. Si pauperiem amabo, iam mecum est, et si abesset, ubique quam cito comperiam: nec pro habenda ullo regi serviam. Si divitias concupivero aut saltem victui meo oportunam pecuniam, fateor, cum hec non assit, ad exquirendam tamen non omnino loca deficient: Patavum, Verona, vetus Ravenna, Forlivium me edam renuentem vocant. Si tyrampnos obicis, dicam et tyrampnicum exoptare pecuniam, posito et responsio alia verior, licet ad presens minus congrua, se offerat; ymo congrua: et tu cum tyrampnis es, fausto tamen ornatis titulo. Sed quid ista dico? Divitias et sublimia tam acri studio aut cupienda aut septanda sunt ut magis noscamur? Stultum est. Iuvat meminisse illius egregii verbi Senece nostri: «Qui notus nimis omnibus, ignotus moritur sibi». Michi pauper vivo, dives autem et splendidus aliis viverem; et plus cum aliquibus meis libellis parvulis voluptatis sentio quam cum magno diademate sentiant reges tui. Credo miraberis verba hec, eo quod male forsan tecum iam dictis congruant; sed quicquid ante dixerim, extra intentionem locutus sum: mecum quidem inflexibiliter servabam donec tempus daretur. Datum est: dixi; et dicturus venissem, nisi inmotum sedisset animo, nunquam felicitate Magni tui fiorente me regnum auxonicum revisurum, non suarum prosperitatum dolens, quia letor ex illis, ita me Deus amet! sed ne me tranquilla sequentem diceret. Forsan non extimat ille animas pauperum