Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/136

Haec pagina emendata est
130
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



viii.

A Zanobi da Strada.

(1353)


  Iohannes de Certaldo Zenobio de Strata.
  Longum tempus effluxit, ex quo neque tu michi nec ego tibi scripsi. Nescio an incusem celsitudinem tuam, iam ut video parva despicientem, an dementiam meam modicum curanda curantem; sed iniqua fortuna prestante, casus evenit ut ego ad te fere invitus hanc scriberem, et libet in longum aliquantulum calamo licentiam exibere, nec te pigeat oro, quanquam regiis ut puto sis plurimum occupatus consiliis, liberali animo scripta perlegere: nam quod diu tacui prestat ut aperiam sors iniqua. Quid igitur dicturus sum? Credo memineris Magnum tuum solitum me «Iohannem tranquillitatum» risu quodam coacto vocitare persepe, et cognominis causam insuper meminisse debes, quod et memini: et quid sibi tale nomen exposceret, non absque quadam cordis indignatione notavi; attamen, si quid in tantum virum sine temeritate excogitare aut exprimere cuiquam licet, hoc unum etiam si exinde me mori oportuerit, dicere non obmictam. Falsum est. Nemo quidem, nec ipsemet, me sibi blandientem aut in gloriosissimis felicitatibus suis alludentem seu illas aliquibus affectibus amplexantem vidit. Semper invidie stimulos timui, semper instabilis fortune motus expavi, semper inoppinatos casus sui non mei gratia exorrui; in adversis autem compatientem ac deplorantem persepe viderunt me plurimi: et tu, si bene recolo, potuisti vidisse quandoque. An mos iste, precor, bonam suavemque fortunam sequentium esse solet? Non dices. Non rectum ergo imponentis fuit iudicium dum «tranquillitatum» est michi cognomen appositum. Sed quorsum hec aspera tendat oratio prope est. Egit, ut non ita repente egisset! naturalis mortalium lex, rapiendo scilicet iuvenem illum egregium