Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/130

Haec pagina emendata est
124
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



dolores, iuxta verbum illud «Solatium est miseris sotios habere penarum», aliquantulum mitigo penas meas, quas per presentes tibi significare non curo: cum noviter sis in letitie terminos reassumptus, ipsam nolo meis anxietatibus perturbare, nec etiam mea incommoda ut arbitror essent verbis aliqualiter explicanda, sed lacrimis, et ideo hanc epistolam fimbriabo quibusdam querulis clausulis et quiescam. Sentio heu! ponderosa et difficilia nimis flagella fortune, que non modo levia, non modo facilia, sed ridicula et iocunda censentur, ut sunt, si quando ratio libera intuetur, et quidquid gravitatis vel difficultatis afferre videntur, scio non afferunt, ymo totum coangunt: et in patientis languiditate inveniunt veluti dulce suapte, gustui febricitantis appositum. Proinde sicut anxius eger, sue conditionis ignarus, valitudinem animus persepe suspirat, quam in desiderio summi boni, etiam per nebulas interiores, licet vix adhuc perspicio. Sed quamvis animus qualiquali tristitia in huiuscemodi caliget memoria, contra rationis imperium nunquam prorsus ab ingruentibus pro parte negotiis, vel iracundie stimulo vel torpore negligentie me subtraxi: et hinc est quod cum rege humillimo cupio desiderare carissime. Propterea clamito ego ad te: et deploro toto cordis anelitu, quatenus bene merite tue consolationis oraculum michi mictas, ut forte veniat zeffirus ille celestis, quem non unquam violentia sancte oppositionis angariat, unde credimus regnum celorum vim pati; tenebras meas dissipet, et diluat dissipatas, quo perspicacius gradum amandorum distinguam: et distinguens afficiar ordinate, ac ordinatis affectibus pre concordia carnis et spiritus, non levia gravia sentiam, non bonum malum et malum bonum paralogizatus a fallacia mundi oppiner: sed que levia sunt et iocunda, iocunde recipiam, et ad vere pestifera, non minus quam puer ad anguis aspectum, formidando pallescam. Opto ut bene valeas.


  Scripta sub monte Falerno apud busta Maronis Virgilii, iulii kalendas iiii.