Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/126

Haec pagina emendata est
120
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



tante dulcedinis effectus sura particeps, tuus insimul et amicus: in tam alto misterio, in tam delectabili ac sacro studio providentia summa nos iunxit, quos equalitas animi iunctos tenuit retinet et tenebit. Et iam tam mirifice scientie peritus effectus, tibi vidi altissimi poete Maronis visitare sophyam, et dulciloquos versus Ovidii, te Cythereia movens, Caliope modulante canebas; et Lucanum Statiumque crudelia bella dicentes prolatu ferocissimo recitabas, et cum istis prosayca verba Salustrii ac Titi Livii romanorum scribe perspicui. Et hinc ad Cirram anelando libros phylosophicos atque sacri eloquii perquirebas, et religionem cultumque deorum servando, debite ipsorum gratiam affectabas, incomparabiliter laudans studia et vitam pacificam et quietam: hec enim omnia amicum animum delectabant, et in eum studendi desiderium augebant. Sed qualiter in motu subito vaporis accensi per aerem, celum nitidum intuens, securus oculus admiratur; sic cor meum in pace quiescens, de te meditando prescripta, cum te una die subito belligerum audivi, fuit admiratione repletum, et dicens «heu!» emisi suspiria luctuosa. Aiebat enim quidam quod cum fortuna, mundanarum rerum mutatrix, longe felicitati Marrensium invideret, eos de auge sue volubilis rote volens ad angulum terre reducere, movit civilia bella, et eis in armis furentibus Gaptos opposuit, et Baroli terram per consequens divisit in partes: in qua tu moram tunc temporis trahens, an indignationis assumpta causa contra Gaptos, vel amicitie vinculo Marrensibus alligatus ignoro, tamen scio Marrensium partem totis viribus adiuvasti: cum qua enim ut fertur, ita ferox et tam pietate nudatus agebas, quod vias in hostes nisi sanguine fusas habere aliqualiter non gaudebas, ibi consilia dando crudelia, et homines ad bella verbis acerrimis incitabas; manus etiam, pedes et capita adversariorum truncando, eas in clippeis affigebas; tuorum et ur in domibus inimicorum ponendo, flammas inextinguibiles aspicere letabaris; milites meritorios peditesque summendo, vallis ligneoque munimine cingens domus, et vias teretum cathenarum ligatas insultantibus denegabas: necnon balistis balistariis et fundibulariis premunitus, longinquas esse adversas acies coegebas, et miris