Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/125

Haec pagina emendata est
119
III. - AD UN IGNOTO



delitiis, in quibus a Primo motore creatus est, ipsum in mundanis mortalibus et caducis cura continua miserrime sordidando! Sed quid in te? Magna Iunonis munera nequiverunt Palladi tollere iura sua: sed a te scientie cognita margarita, mercantium habitu palliatus, sacra studia septabaris, et aquas eliconici fontis furtive gustabas avidius, magis quam palam tunc tuo gucturi dulciores; et quia in fortiorem etatem evaseras, viso iam per arismetricam parium dispariumque numerorum virtutes, voluptuosam musicam sequebaris, et cognito quomodo suis triformibus viribus in hominum vultus natura utatur, metrica scilicet ricthimica et armonica, geometrie figuras aspiciebas, diversas suas mensuras studio celebri perquirendo. Hinc igitur ad astra transfereris, et circulationem vagorum luminum rimaris et sydera; hic Cynthie motus varios tuo intellectui reserantur, et qualiter ipsa depositis cornuis formam capiat circularem, non ipsius defectus nec virtutes multiplices ignorando; hic vides Stilbonis regiones intrantibus quibuscunque concordes; hinc ferventis amoris radios rutilantes, Cythereie domus ascendis; et per consequens intras regnum lucidum magni Yperionis filii, et ipsius stellarum principis notas effectus. Sed tibi non istud sufficiens, aggrederis castra Mavortis belligeri, et rubicundi coloris causam perscruptaris; et argentee etatis tecta regis subintrans, sua moderata iudicia laudas intuendo. Hinc antra patris expulsi perquirens, inertia sua dimissa, tendis ad nidum Lede, quem super septentrionalem et australem polum firmatum respicis et erectum; equinotium curvumque zodiacum admiraris, et non absque arismetrica numeratione consideras sydera posita in Amone frixeo, Tauro et gemina prole Lede, videns ulterius Cancri tropicum, et ora violenti Leonis nemei Ellem post tergora retinentis. Hinc oculo avido equinotium transiens vides Cheles, et Phetonte securior ambulans viam ustam, animal missum contra Orionem a Pallade respicis et Chyronem, cui sequitur Amalthea mater, troyana proles et Piscis binus: et post istis alias quamplures figuras sub diversis climatibus positas respicis claro visu. Te igitur, carissime, tam delectabilia tam animum actrahentia agente cognovi si recolis, et tui gratia