Pagina:Björnbo Thabits Werk über den Transversalensatz.djvu/24

Haec pagina nondum emendata est

Modus autem quartus decimus est, ut sit proportio tertiae quae est g ad sextam quae est u composita ex proportione primae quae est a ad secundam quae est b et ex proportione quartae quae est d ad quintam quae est e.

Modus vero quintus decimus est ut sit proportio tertiae quae est g ad sextam quae est u composita ex proportione primae quae est a ad quintam quae est e et ex proportione quartae quae est d ad secundam quae est b.

Modus autem sextus decimus est, ut sit proportio quartae quae est d ad quintam quae est e composita ex proportione secundae quae est b ad primam quae est a et ex proportione tertiae quae est g ad sextam quae est u.

Modus autem septimus decimus est ut sit proportio quartae quae est d ad quintam quae est e composita etiam ex proportione secundae quae est b ad sextam quae est u et ex proportione tertiae quae est g ad primam quae est a.

Modus vero octavus decimus est ut sit proportio quintae quae est e ad sextam quae est u composita ex proportione primae quae est a ad tertiam quae est g et ex proportione quartae quae est d ad secandam quae est b.

Isti ergo sunt decem et octo modi. Et manifestam est quod licet nobis in unoquoque modo convertere in proportionibus, et ponemus consequens in omni proportione antecedens et antecedens consequens, et pervenient inde decem et octo modi secundum conversionem illius, quisque modus eorum conversus sui oppositi. Et erit compositio proportionum in eis secundum conversionem; et nou invenitur in his sex quantitatibus modus praeter illos quos nominavimus, in quo sit proportio duarum quantitatum ex eis composita ex duabus proportionibus, i. e. ex proportionibus quattuor reliquarum.

§10. Iam autem edidi ad inveniendum illud tabulas, ut sit inventio eius quod voluerit inquisitor de eis facilior. Et posui proportionem eius quod est in linea prima earum in longitudine producta ad illud, quod est ante ipsum in linea secunda, compositam ex proportione eius quod est ante ipsum in linea tertia, ad id quod est ante ipsum in linea quarta, et ex proportione eius quod est ante ipsum in linea quinta, ad id quod est ante ipsum in linea sexta. Proportiones autem eius, quod est in linea secunda, ad id quod est in linea prima, componuntur ex proportione reliquarum conversa. Cum autem fuerint quantitates duae, ante quas fuerit sifre, non oportebit ut sit proportio unius eorum ad alteram composita ex duabus proportionibus, scil. ex proportionibus reliquarum. Quod vero est ante eas in linea septima, est numerus modorum secundum quod ordinavi de eis sermonem antecedentem, donec, cum voluerit inquisitor reditionem in probatione alicuius eorum, inveniat ipsam leviter.

§11. Iam ergo declaravimus rem decem et octo modorum et conversionem eorum, Quod autem non sit hic modus alius praeter illos, in quo oportet ut sit proportio duarum sex quantitatum, quarum narratio praecessit, composita ex duabus proportionibus scil. ex proportionibus quattuor reliquarum, demonstratur ex