CONSENTINI
DE RERVM NATURA IUXTA
PROPRIA PRINCIPIA,
Liber Primus
Qui ante nos Mundi huius constructionem rerumque naturam perscrutati sunt, diuturnis quidem vigiliis magnisque indagasse illam laboribus at nequaquam inspexisse videntur: quid enim iis illa innotuisse videri potest, quorum sermones omnes et rebus et sibi etiam ipsis dissentiant adversique sint? Id vero propterea iis evenisse videtur, quod nimis forte sibi ipsis confisi nequaquam, quod oportebat, res ipsas earumque vires intuiti id rebus ingenium easque facultates quibus donatae videntur indidere: sed veluti cum Deo de sapientia contendentes decertantesque Mundi ipsius principia et causas ratione inquirere ausi, et quae non invenerant inventa ea sibi esse existimantes volentesque, veluti suo arbitratu Mundum effinxere; et corporibus e quibus constare is videtur non eam magnitudinem eamque dignitatem et vires quibus praedita videntur, sed quibus donari oportere propria ratio dictavit largiti sunt. Non scilicet eo usque sibi homines placere, et eousque animo efferri oportebat, ut veluti naturae praeeuntes et Dei ipsius non modo sapientiam sed etiam potentia affectantes ea ipsi rebus darent quae ab ipsis habenda erant rebus. Nos non adeo nobis confisi et tardiore ingenio et animo donati remissiore, et humanae omnino sapientiae amatores cultoresque (quae quidem vel ad summum pervenisse videri debet si quae sensus patefecerit et quae e rerum sensu perceptarum similitudine haberi possunt inspexerit), Mundum ipsum et singulas eius partes et partium rerumque in eo contentarum passiones actionesque atque ope- rationes intueri proposuimus; illae enim recte perspectae propriam singulae magnitudinem ac speciem, hae vero ingenium viresque et naturam manifestabunt; ut si nihil divinum nihil admiratione dignum nihil etiam valde acutum nostris inesse visum fuerit, at nihil ea tamen vel rebus vel sibi ipsis repugnent unquam, sensum