Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/89

Haec pagina emendata est
55
Turris Babel Lib. II.

Cap. IV.Sect. II.lummodò turres fundata fuerint, Diodorus causam assignat, ob paludum cicumjacentium frequentiam, quæ uti hostibus omnem aditum præscinbant, ita quoque iis urbs ab illa, sine ulla turrium fabrica satis munita existeret. Ego autem si conjecturis uti licitum sit, dicerem, non tantùm 250 turres, sed totidem, quot stadia murus obtinebat, 365 scilicet, ædificatas fuisse, ut illæ turres essent veluti singulorum stadiorum termini quidam ad distinctionem stadiorum constitutæ, quæ postea intra terram paludosam, fundamento debili, et moli sustinendæ impari, successu temporis labefactatæ, vel conciderint, vel subsederint, quemadmodum experientia nos docet, et architectonica artis regulæ nobis præscribunt. Cæterùm si vera sunt, quæ de hujusmodi urbis conditu Diodorus et Herodotus tradunt, nos sanè tametsi fabricam magnam, et stupendam fuisse, existimemus, ne tamen nimiâ credulitate hæc nos adduxisse quis dicere possit, rem calculo examinandam censuimus. Dicit itaque primò Diodorus, ad urbis Babylonicæ ædificationem à Semiramide convocata fuisse vicies centena millia hominum, et muri, qui Babylonem circumdabat, ambitum 365 stadiorum fuisse, quæ divisa per 4 dant 91 stadia unius lateris urbis, quam Herodotus quadratam fuisse dicit; 91 in se ducta dant 8281 stadia quadrata, totius urbis intra murum conclusæ capacitatem, ut in sequenti figura patet; demus jam singulis ex 2000000 operis, passum unum; quomodo itaque 2000000 homines intra hoc planum, sine impedimento, uti supra diximus, quomodo tot domibus, ædificiis, turribus, palatiis, sanis fabricandis occupatos, constitisse dici possit, æquus judicet Lector.


Caput V.

De Ponte, et duobus regiis Palatiis in oppositis urbis locis, à Semiramide exstructis.


Cap. V.DE mirabili opere Pontis, quem Semiramis supra Euphratem, medium urbis Babylonicæ perfluentem erexerat; audiat lector, quæ de eo, et duobus regiis palatiis in oppositis urbis partibus, extructis, dicat Diodorus: Diodorus. His mœnibus summâ curâ unico anno absolutis pontem, quâ parte fluvius angustior fluebat, construxit, stadiorum quinque, id est 625 passuum longitudinis, columnis in profundo summâ arte invicem pedes duodecim distantes jactis, lapides ædificii truncis ferreis immixto juncturis liquefacto plumbo conjunxit. Ante columnas ad impetum aquæ scindendum, cursumque fluvii reprimendum, firmos composuit angulos, quo ab omni aquæ undique circumfluentis vi tutæ essent. Pontem, is triginta pedum latitudine erat, ex cedrinis cypressinisque conjunxit, opus nulli arte posterius eorum, quæ à Semiramide facta sunt. Ab utroque fluminis latere murum duxit stadiis trecentis sexaginta, pari manium urbis latitudine. Regias juxta flumen ex utroque Pontis latere duas ædificavit, quæ et aspectum latè urbis præberent, et essent tanquam civitatis propugnacula, Euphrate per mediam urbem, meridiem versus fluente. Altera Regia ad orientem, ad occidentem altera spectat, utraque ingenti opere triplici ambitu murorum constructa. Alter deinde interior est circuitus, cujus in crudis adhuc lateribus varia animantia, quæque suo colore, ad naturæ similitudinem expressa fuér. Hujus longitudo stadiorum est quadraginta, latitudo laterum trecentorum, altitudo, ut Ctesias scribit, passuum quinquaginta. Turrium altitudo ad passus septuaginta elevatur. Est et tertius intimus circuitus, qui arcem continet, triginta sta-
diorum