Cap. IV.Sect. II.nam, sive sumptus in eo expensos, sive operarum multitudinem, sive denique portentosam molium constitutionem spectes, superare videntur. Ne plura, quam fides mereatur, dicere videar, adducam hic verba Diodori Siculi: In Semiramide fortitudo fœmina major.ἠ δὲ Σεμίραμις οῦσα φύσει μεγαλεπίβολος καὶ φιλοτιμονμένη τῇ δόξῃ τὸν βεβασιλευκότα πρὸτερον ὐπερθέσθαι, πόλιν μὲν επεβάλετο χτίζειν ἐν τῇ βαβυλωνίᾳ, επιλεξαμέν δὲ τοὺς πανταχόθεν αρχιτέκτοωας καὶ τεχνίτας, ἔτι δὲ τὴν ἂλλην χορηγίαν, παρασκευαασαμέν συνήγαγεν ἐξ ἀπάσης τῆς βασιλείας πρὸς τὴν των ἒργων συντέλειαν ἀνδρῶν μυπιάδας διακοσίας. Post Ninam à Mediis dirutam, quo tempore Assyriorum imperio potiti sunt, Semiramis magni mulier animi cupiens virum rerum gloriâ excellere, urbem in Babylonia condidit, accersitis undique opificibus, et architectis, cæterisque quæ ad tantam rem pertinebant, paratis, addidit ad id opus perficiendum ex omni regione hominum vicies centena millia, μυπιάδας διακοσίας, quæ faciunt 2000000 hominum. Urbs ab utroque latere Euphratis, ut medius interfluat, ædificata, cujus mœnia ambitu stadia trecenta et sexaginta compiectebantur, frequentibus Turribus, et magnis. Erat tanta operis magnificentia, ut in muri latitudine sex equorum currus unà prodire possent, altitudo incredibilis audientibus, ut Ctesias Cnidius ait, ut autem Clitarchus, et qui cum Alexandro in Asiam profecti sunt, scripserunt, pedum trecentorum sexaginta quinque, addiderunt etiam, quolibet anni die stadium muri absolutum, ut tot sit stadiorum circuitus, quot dies annus continet. Mœnia ex lateribus, et asphalto facta, quorum altitudo, uti Ctesias Cnidius refert, passuum 50; alii posteriores cubitorum 50 esse referunt; latitudo amplior, quam quâ duo currus agerentur. Ita Diodorus.
QuodExamen et magnitudinis urbis, et operarum. magnum sanè et prodigiosum opus si ad calculum reducatur, vix quisque ea, quæ Diodorus ex Ctesia Cnidio recitat, vera esse sibi persuadere poterit; sed quia res plena curiositatis est, videamus, num 2000000 homines in civitate extruenda occupari potuerint. Murus teste Diodoro in circuitu 365 stadiorum fuit, unum verò stadium continet 125 passus, qui unam octavam partem milliarii conficiunt. Ponamus jam, muri latitudinem habere 50 passus, et longitudinem unius stadii 125 passus; hæc in se ducta, dabunt aream superficialem muri in passibus, ita ut singuli homines passum prò se obtinerent in ea muri superficie non nisi 3750 constipati stare possent; quomodo igitur vicies centena millia hominum? cùm prætereà Diodorus dicat, ambitum urbis 365 stadia habuisse, quæ in passus resoluta dabunt 45645 passus in circuitu, quorum quarta pars dabit passus 11411 et hic numerus quadratus dabit superficiem urbis 160881 passuum quadratorum, quod spacium totidem homines ita implebunt, ut consequenter neque machinæ, neque currus, neque jumenta propter hominum constipationem locum haberent. Si itaque 160881 totam urbis superficiem replebant, quomodo vicies centena millia hominum, quos Diodorus in extruenda civitate occupatos fuisse dicit, subsistere potuerint, qui potest capere, capiat. Nisi tamen dicamus fabros tum omnem extra urbem regionem, tum intra distributis operis occupasse. Multa, hoc loco interpretum sphalmata reperio, quibus apertè interpretes, neque calculum græcanicum, neque architectonicam artem intellexisse demonstrant. Sed prosequamur filum historiæ Urbis Babylonicæ.
QuidMysteriosa muri constructio, in sideribus observanda. sibi vero velit mysteriosa muri constructio, 365 stadiorum, exponam. Certum est, Babylonios, et Chaldæos post Turris ædificationem, uti ipse Diodorus testatur, unicè observandorum siderum arti, tum ob perpe-