Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/76

Haec pagina emendata est
48
Athanasii Kircheri

Cap. II.Sect. II.vel mors eum oppressit, posterorum verò nemo curavit, quin etiam reliqua neglecta sunt, et urbis partem Persæ diruerunt, partem tempus consumpsit, et Macedonum negligentia præsertim, postquàm Seleucus Nicanor Seleuciam ad Tigrim condidit stadiis tantùm trecentis à Babylone dissitam.

PorròExaminatur Pyramis Nino erecta. Pyramidem illam Nini Mausoleo deputatam, novem stadiorum fuisse, Ctesia teste, merito quis dubitare de hyperbolica locutione posset; cum enim pyramidum mensura sit, ut altitudo unum ex quatuor lateribus æquet, area dictæ pyramidis necessariò debuit habere 81 stadia quadrata, sive 1265625 passus quadratos, quæ spacium occupant unius milliaris quadrati, ✛ 265625 passus, quâ sanè major in orbe terrarum visa non fuit. Quicquid sit, nos eam inter fabulas ponimus, cum vel montium præcelsissimorum altitudinem superasset, juxta relationem tamen Diodori exponendam duximus. Hujus figuram rationi magis congruam à Strabone relatam vide in ichnographia Ninives appositam.

Anno itaque regni sui circiter vigesimo, Ninum condidisse urbem Ninam, sive Niniven, conjicere possumus, ex hisque scripta reliquit Diodorus Siculus Rerum antiquarum lib. iii. cap. 1. ubi de Nino ait, quod post recuperatum Babyloniæ regnum, post subactam Armeniæ partem, eamque benignè Regi suo restitutam, et occisum Mediæ Regem, prosperâ elatus fortunâ, in animum induxit, totam Asiam, quæ inter Tanaim et Nilum jacet, suo subjicere imperio. Quare quodam ex amicis Mediæ præfecto ipse ad reliquam subjugandam Asiam profectus, omnem annis decem et septem, præter Indos, et Bactrianos in potestatem redegit; deinde Bactrianis bellum intulit, sed locorum difficultatem, et hostium vim ad sese tutandos advertens, retrocessit, atque in aliud tempus, expeditionem illam distulit. Interim autem, reducto in Asiam exercitu, cum se superiores omnes, gloriâ, et rebus gestis, superasse intelligeret, Ninive condita.urbem quoque ingentem condere statuit, cui par magnitudine, neque fuisset antea, neque esset futura. Itaque coactis undique viribus, et his, quæ ad tantum opus spectarent, paratis, supra Euphratem eam condidit. Hæc ex Diodoro; ubi tamen ei contradicunt omnes veteres, et moderni scriptores, illam non supra Euphratem, sed supra Tigrim fundatam fuisse; nisi velimus dicere, quod ejus suburbia à Tigri usque ad ipsum Euphratem se extenderint, uti paulò antè, et alibi quoque insinuavimus.

ExQuo tempore Ninive condita. quibus satis verisimiliter deduci posse videtur, Niniven anno regni ipsius Nini circiter vigesimo, ut dictum est, ædificari cœptam esse. Siquidem post translatam regni sedem in Assyriam et recuperatam Babyloniam; et devictum Mediæ Regem, Asiam annis decem et septem jam subegerat

Porrò hujus magnitudinem urbis, idem Auctor ibidem prosequitur, dicens: eam non æquâ laterum dimensione fuisse fundatam, atque erectam. Nam duæ muri partes longiores erant reliquis, uti paulò antè ostendimus. Horum latus, inquit, quodlibet, Magnitudo urbis.longitudine est stadiorum 150, breviora verò stadiis 90. Et sanè spe sua nunquam frustratus est. Nulla enim postmodum urbs tanto ambitu, tantase mœnium magnificentia structa fuit. Altitudo murorum pedum est 100, latitudo, quâ tres currus simul perambularent; turres 1500, quarum altitudo pedum est 200. Habitare eam coëgit majori ex parte Assyrios, et quidem potentiores; ex reliquis nationibus voluntarios assumpsit, à nomine suo urbem Ninam appellans: agros propinquos habitatoribus divisit. Sic Diodorus. Congruunt verò, quæ de hujus urbis amplitudine idem auctor asseruit, cum his quæ de eadem tradit scriptura sacra Jonæ cap. iii vers. 3. illis verbis: Et Ninive erat civitas magna itinere trium
dierum,