Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/75

Haec pagina emendata est
47
Turris Babel Lib. II.

Cap. II.Sect. II.tatem et integram quasi provinciam Atturiæ, sive Assyriæ, intra muros suos conclusisse: extra quos muros immensa præterea fuisse suburbia Diodorus dicit, quæ vel ab ipso Eufrate, per transversam Mesopotamiæ regionem usque ad Niniven pertingebant, quin et ultra Tigrim, cui Ninive adjacebat ad Medorum ac Elimaidis regionis confinia se extendisse, ex relatione itinerariorum, rudera vastissima, quæ etiamnum ibi spectantur, uti in sequentibus videbitur, sat superque demonstrant. Neque mirum cuipiam id videri debet, cùm Ctesias apud Sabellicum, totam Asiam in ea condenda à Nino convocatam, occupatamque referat: Ninus, Diodoro teste, habitare eam coëgit majori ex parte Assyrios, et quidem potentiores, ex reliquis verò nationibus voluntarios assumpsit, à nomine suo urbem Ninam appellans, agros propinquos habitatoribus divisit. Major enim erat Babylone, uti Strabo hisce verbis refert: ἠ δὲ Νινος πολύ μειζων ῆν τῆς Βαβιλῶνος, εν πεδίῳ χειμείνη τῆς Αττυρίας, in campo Atturiæ.

Situs ejus fuit, uti in præcedentibus diximus, ad occidentale littus Tigris condita; et uti à sacro textu definitur, urbs magna trium dierum, ita quoque longitudinem suam facilè ad Euphratis littora extendebat, et totam pænè Mesopotamiæ latitudinem transversam occupabat. Tota deinde urbs variis rivis fossisque irrigabatur, uti Herodotus, Diodorus, Strabo tradunt, ne deesset, quod humanæ vitæ tantopere necessarium foret. Turres in ea fuisse 1500 Diodorus narrat, quas quidem non omnes mœnibus insertas fuisse, vel inde patet, quod una Turris ab altera non nisi 32 pedibus distare debuerit, uti ex calculo circuitus urbis 480 stadiorum, clarè patebit. Cum itaque Diodorus de Turribus hisce mœnibus insertis nihil dicat, verisimile est, eas partim in mœ-ibus, et supra portas urbis principales, partim in præcipuis urbis platearumque angulis, partim etiam in suburbiis Ninives extructas fuisse. Sed jam ad ea, quæ primam ejus fundationem à Nino factam concernunt, progrediamur.

PorròCtesias Gnidius. Ninus, uti Ctesias Cnidius tradit apud Sabellicum, Bactrianis bello subactis, exercitum opulentâ præda onustum in Assyriam reduxit; brevi inde interjecto tempore, cum jam filium ex Semiramide tulisset, qui paterno nomine et ipse appellatus est, imperio uxori per manus tradito, vitâ decessit. Prægrandi est pyramide sepultus. Pyramis immensa sepulchrum Nini.Ctesias Cnidius auctor est, molis altitudinem novem stadiorum fuisse, (quæ 1125 passus faciunt) lateraque aliquando spaciosiùs evagata; eam media planitie conditam memorant, aliquot stadia ab urbe Nina distantem. Regium id sepulchrum diu postea suo mansit vestigio, cum Nina urbs ipsa sub id tempus intercidisset, aut certè non multò postquam Assyriorum Regnum est à Medis eversum: ferè eadem Strabo dicit de sepulchro Beli in Babylonia, nisi quod in altitudine ejus differat. Εστι δὲ καὶ ὁ τοῦ Βήλου τάφος αὐϑόθι, νῦν μὲν κατεσκαμμένος, Ξέρξης δ᾽ αὐτὸν κατέσπασεν, ὥς φασιν ἦν δὲ Πυραμὶς τετράγωνος ἐξ ὀπτῆς πλίνθου. καὶ αὐτὴ σταδιαία τὸ ὕψος σταδιαία δὲ καὶ ἑκάστη τῶν πλευρῶν· ἣν Ἀλέξανδρος ἐβούλετο ἀνασκευάσαι πολὺ δ᾽ ἦν ἔργον καὶ πολλοῦ χρόνου (αὐτὴ γὰρ ἡ χοῦς εἰς ἀνακάϑαρσιν μυρίοις ἀνδράσι δυοῖν μηνῶν ἔργον ἦν.) ὥστ᾽ οὐκ ἔφθη τὸ ἐγχειρηθὲν ἐπιτελέσαι, παραχρῆμα γὰρ ἡ νόσος ἡ καὶ τελευτὴ συνέπεσε τῶι βασιλεῖ, etc. Strabo, Beli sepultura.Ibi etiam Beli sepultura est, nunc eversa, quod fecisse Xerxes dicitur. Pyramis quædam erat quadrata ex latere coctili structa, stadii altitudine, cujus quodque latus stadium occupabat; hanc Alexander instaurare voluit, sed cum multi res laboris esset et multi temporis, (nam ad expurgandam duntaxat terram decem millibus hominum, duorum mensium opus erat) quod inceperat, perficere non valuit, illico enim vel morbus,
vel