Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/70

Haec pagina emendata est
44
Athanasii Kircheri

Cap. I.Sect. II.ex Diodori Siculi verbis luculenter patet. Cæterùm hunc Zoroastrem eundem fuisse cum Cham filio Noë, tradit Berosus Annianus lib iii. Antiq. (ut scribit Joannes Lucidus lib. ii. cap. 5. et nos in Obelisco Pamphilio ipsis subscribimus) et causam subjungit, quod semper magiæ ac veneficii studens, Zoroastris nomen consecutus est, quicquid contrà dicat Torniellus. Vide Obeliscum Pamphilium.

Verumenim verò in hac , quam retulimus, Diodori historiâ, quatuor advertere opoitet. Primò, ipsum supponere, quod Ninus mortuo patre Belo, qui in Babylone regnaverat, vel inde ultro exierit, ut Regni sedem in Assyriam collocaret, ac propterea Babylonii id indignè ferentes ab ipso defecerint. Et hoc sacræ scripturæ magis consonat, quæ Genes. cap. x. vers. 11 . id non obscurè videtur insinuare his verbis: De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Ninivem. Alterum est illud Diodori, Nondum enim condita erat Babylon, debere exponi, id est, nondum enim perfecta, et absoluta erat, eo modo, sive in ea multitudine, ac munitione, atque ædificiorum magnificentiâ, quæ postea à Semiramide ipsius Nini uxore, constructa fuit; cum vel è sacro textu pateat, Nembrod primus in orbe architectus.Nembrod civitatem et Turrim, veluti primum omnium post diluvium mortalium architectum, aliasque præter Babylonem, civitates, Babel, Achad, Erech, et Chalna extruxisse. Unde S. Augustinus lib. xviii. de civit Dei, cap. 2. sub finem de Semiramide hæc verba faciens ait; Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem potuit instaurare. Quando autem, vel quomodo condita fuerit, in xvi. libro diximus (subaudi cap. 4.) sic ille. Præterea quod ait Diodorus de Ægypto, ac finitimis Regionibus à Nino subactis, videtur exponi debere, ita ut vel non plenè, vel non diu eas possederit. Nam Abrahami temporibus, neque ipsa Ægyptus, neque terra Chanaan videtur fuisse subjecta Regibus Assyriorum; siquidem certum est, tunc temporis in Ægypto regnasse Pharaonem illum, ad quem, fame in Chananæa urgente, profectus est Abraham, ut describitur Genes. cap. xii. et apud Palæstinos Abimelech, Gen. cap. xx. et xxvi. et plures alios in urbibus Chananæis Regulos; et ab ingressu Abrahæ in ipsam Chananæam nulla omninò in sacra Genesi invenitur mentio Nini, aut ullius successorum ejus, quod mirum valdè esset, si ipse, aut alius Rex Assyriorum fuisset dominus terræ illius. Denique si vera sunt, quæ de Nino tradit Diodorus (quemadmodum maximè credibilia, et recipienda esse asserit Pererius lib. xv in Genes. num. 149. tanquam non ab ethnicis tantùm, sed etiam à nostris et ecclesiasticis autoribus approbata) profectò satis validum hinc desumi potest argumentum adversus ipsum Pererium, aliosque existimantes, de genealogia posterorum Sem detrahendam esse generationem Cainan, quæ in sacro textu Gen. vulgato non reperitur; et item divisionem linguarum poni debere in ortu Phaleg, et ortum Abrahæ in anno 70 vitæ Thare; siquidem hoc pacto postrema Nini tempora, 220 à diluvio annum non attigissent. Nam à diluvio ad ortum Phaleg (demptâ generatione Cainan) computantur tantummodò anni 102. et à divisione linguarum, si tunc facta fuit, ad finem regni vitæ Nini, restant anni duntaxat 117. nempe 65, quibus regnavit Belus, et 52 regni Nini, qui faciunt in summâ annos 219. Sanè in tam brevi annorum curriculo non possum satis mirari, genus humanum usque adeò multiplicari potuisse, ut jam tot, tantæque provinciæ populis repletæ essent, et Reges tam numerosos haberent exercitus; contra verò admissâ, et computatâ generatio-
ne