Cap. III.Sect. I.culmen pertingat ad cœlum; videamus, inquiunt, quæ ibi rerum sit dispositio, quæ leges, quæ gubernandi ratio: videamus si modus sit fatales illorum corporum influxus superandi, et celebremus hoc facinore omnibus seculis memorando nomen nostrum apud posteros; operemur dum unitâ multitudine populi infinitâ id possumus, ne forte dispersi protinùs vires quoque ad id præstandum deficiant. Unde fabulam illam postmodum de gigantibus ortam existimamus, juxta Ovid.
Affectasse ferunt regnum cœleste gigantes,
Altaque congesto struxisse ad sidera montes,
Tunc pater omnipotens misso perfregit olympum
Fulmine, et excussit subjectum Pelion Ossæ.
E quibus quidem hucusque allegatis clarè patet, stolidam gentem, ut citati authores volunt, sive temeritate, seu impietate quadam impulsam, hanc prodigiosam molem verè affectasse.
Utrum autem hujusmodi fabricâ, ullâ naturali potentiâ fieri potuerit, qualem ipsi pretendebant, mathematico ratiocinio demonstrare aggredimur, præsertim cùm de hac ipsa quæstione jam dudum à diversis consulti, publico id problemate nos demonstraturos esse receperimus. Verùm ut cum ordine, et sine confusione rerum in opere confusionis procedamus, primò, ubinam locus Turris fuerit, et si in cœlum illam exaltare volebant, quanta debuerit esse illa Turris, quot operæ potuerint in extructione Turris occupati fuisse, quanta debuerit esse materia, quantum temporis in ejusdem consummatione insumendum erat; concludemus tandem hoc opus tantum abesse, ut ab ulla naturali potentia fieri potuerit, ut potiùs vel ipsius naturæ dæmonumque viribus repugnasse, omnes sensatæ mentis viri credere debeant.
In præcedentibus formam Turris Babel à Nembrod extructæ, quam nobis tum propria conjectura, et imaginatio, tum authorum aliorum authoritas præscribere potuit, exhibuimus. Restat modò, ut, si Turrim ad Lunæ fornicem exaltare volebant, quamnam ejus formam, quantam ejus altitudinem, latitudinemque esse oportuerit, demonstremus.
DEMONSTRATIO
De Turris ad Lunæ Cœlum exaltandæ, ἀδυναμία, sive impossibilitate.