Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/59

Haec pagina emendata est
35
Turris Babel Lib. II.

Cap. III.Sect. I.tuit tam citò, atque adeò multipliciter variari? Respondeo, non ex causis naturalibus subitam illam accidisse varietatem, sed omnipotentis Dei voluntate, cui nihil esse difficile, nedum impossibile, nemo sanæ mentis est, qui ignoret. Deinde concedimus, linguæ unitatem hominibus sæpenumero esse utililissimam; contrà verò diversitatem, ad multa incommodissimam. Veruntamen illud quoque certum est, in memorato casu fuisse appositissimum humanæ transgressionis remedium, nullumque aliud importunius adinveniri potuisse.

Quis enim nescit, moltitudini in malum, aliquod unanimiter conspiranti, quantum obesse possit, idiomatis unitas? quippe qui ad flagitium perpetrandum non mediocriter incitare valeat; meritò igitur illis hominibus, qui Turrim civitatemque ædificare volebant, et in ea simul habitare, cæterasque terrarum regiones incultas relinquere, quod omnimodò erat bono publico, divinæque dispositioni contrarium; meritò inquam, eos Dominus confusione linguarum inter se divisit, atque inde ad alias terras seorsum inhabitandas, adegit. Itaque si rectâ mente supradicta pensemus, et circumstantias temporis, loci, atque intentionis illorum hominum accuratè perpendamus, procul dubio etiam seposita sacræ narrationis auctoritate, necessarium erit, fateri, divisionem, multiplicationemque humanorum idiomatum, non esse fabulosam, sed verè, atque indubitanter divino consilio esse factam, et justè in pœnam superbiæ, impietatisque Deo prohibente, ædificare volentium, inflictam, nec non iniquam illorum intentionem, toti humano generi, atque orbi terrarum perniciosam, convenienter tali remedio fuisse impeditam. Et hæc adversus eos, qui præ impietate scripturas sacras facile respuunt, breviter sint dicta.

Sed ut ad propositum nobis argumentum redeamus. Certè eos, quod cogitaverant, in executioncm duci posse, credidisse, Philo l. de confus. ling. refutat calumniam Ethnicorum.Philo in libello de confusione linguarum commemorat, ubi et ethnicorum sapientum calumniam quandam adversus hanc historiam Moysis refutat. Quibus, inquit, majorum nostrorum instituta displicent; homines impii, et tantum ad justas leges accusandas diserti, arreptis impietatis ansis historiam hanc Mosis de ædificatione Turris cavillantur, nosque derident. Etiamnum, inquiunt, extollitis præcepta vestra, ut veritatis regulas? Ecce sacri, quos vocatis, libri fabulas continent, quales vos aliis referentibus irridere soletis. Alii de iisdem verbis sacri textus: «Ecce unus populus est, et unum est labium, cœperuntque hoc facere, nec desistent à cogitationibus suis, donec eas opere compleant: eos verò id se posse, quod animo designaverunt, credidisse, ostendunt». Omnes ferè Chaldæorum, Arabum, et Hebræorum commentarii hoc ipsum asserunt. Ralbag super hæc verba. נבנה לנו את העיר ומערל וראשו כשמים Ædificemus nobis civitatem, et Turrim, cujus caput pertingat ad cœlum: asserit, primævos illos homines curiositate quadam ductos, ut quidnam corporis Sol et Luna, ex quibus diluvium processisse putabant, essent, videre oculis, et coram pellustrare possent. Rambam hoc loco.Rambam hoc loco ait, Chami stirpem impiam cum Astrologiæ esset dedita, astraque, ac sidera continuò contemplata, regni cœlestis decorem miraretur, vehementi quodam dispositionis istius regni cognoscendæ desiderio exarsisse; idem Rambam in More Nebuchin.Rambam in More Nebuchim, ait; Adam ex Luna prodiisse in hanc terram, allatis secum insolitis fructibus, et aurearum arborum ramis; atque hanc sive fabulam, sive opinionem, certè Sabæorum traditionem fuisse constat. Unde fœdere inito, unus ad alterum clamaverit: Venite, faciamus nobis civitatem, et Turrim, cujus
culmen
E 2